Charter Document - 03770173

Charter Document - 03770173


Charter Number: 03770173
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1083
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives du Calvados - H/7804/1
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus mortalibus presentibus et futuris quia ego Herbertus Gausfredi filius Dei omnipotentis gratia respectus [et future] vite amore succensus de mea hereditate id est de ecclesia sancte Marie que sita est in Diva et de burgarsis et salinis et de terra [arabili] in eodem loco qui Calvus Mons dicitur cujus quarta pars mea esse dinoscitur quam etiam a sorore mea Matilda et filio ejus Ricardo dato non parvo precio redemi donationem feci Deo et sancto ejus Martino in loco qui dicitur Troarnus in primis pro anima magni Rodberti comitis et filii ejus domini nostri Willelmi Anglorum Dei gratia [regis et] filii ejus secundi Rodberti necnon pro salute domini mei Rogerii de cujus jure ea esse probantur et uxoris illius atque filiorum Heinrici videlicet ac Rodberti sed et pro animabus patris mei et matris mee Gausfredi et Adelvie postremo pro salute mea et [redemptione anime] mee Dedi etiam duas salinas in Tolca de quibus omnibus conscriptionem in hac cartula fieri volui et secundum consuetudinem [prefati regis] auctoritate firmari ac subscriptione dominorum meorum aliorumque fidelium roborari ut fiat [per hec] donatio nostra de predictis [rebus stabilis et] rata et ab invasione perfidorum tuta et inconvulsa Ego Willelmus Dei gratia Anglorum rex [et Norman]norum princeps hanc cartam [agnovi et] hoc nostre auctoritatis signo firmavi Signum Matildis [regine] Signum Rogerii [de Belmont] Signum Richardi pueri Signum Mathildis matris ejus Signum Rodberti [filii ejus] Signum Heinrici filii [ejus] Signum Willelmi [] Signum Rodberti filii [] Tolca Signum Osberni prepositi ejus Signum Anschitilli pincerna ejus Signum Rogerii [] Michaelis episcopi Fu[] Signum Gofredi Vuiscart Signum Gosfredi filii ejus