Charter Document - 03770165
Charter Number: | 03770165 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1068 - 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit omnibus quicumque Normannie ducatum post me habituri sunt quod ego Willelmus rex Anglorum et dux Normannorum uxore mea Mathildi et filiis Rotberto videlicet et Wilelmo annuentibus confirmavi auctoritate mea donum quod fecit Unfredus de Bohon Deo et sancto Martino de Maiori Monasterio de ecclesia sancti Georgii que est apud Bohon id est de beneficio quatuor canonicorum et de feudo unius militis nomine Serlonis quod emerunt fratres predicti monasterii Tali pacto dedit Hunfridus hanc elemosinam sancto Martino quod cum canonicus morietur in loco eius restituetur sacerdos monachus donec quatuor sacerdotum monachorum assidue ibi manentium compleatur numerus + Signum Willelmi regis Anglorum + Signum Mathildis regine Anglorum + Signum Rotberti filii regis Anglorum + Signum Willelmi filii regis Anglorum + Signum Michaelis Abrincensium episcopi + Signum Odonis Baiocensium episcopi + Signum Rogeri de Monte Gomerico + Signum Ricardi filii Tursteni