Charter Document - 03770163

Charter Document - 03770163


Charter Number: 03770163
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1070 - 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W Dei gratia rex Anglie Sweynoni vicecomiti et omnibus fidelibus et ministris suis Francis et Anglis de Estsexa salutem Sciatis me concessisse et dedisse Deo et Sancto Petro Westm et fratribus eiusdem loci manerium quod Feringes nominatur cum omnibus territoriis et beruwicis et appendiciis suis et sokemannos ac terras eorum qui non possunt ullo iure de eodem manerio recedere et cum tribus domibus in Colecestria que huic subiacent Unde volo et firmiter precipio ut illa quiete et pacifice et honorifice absque omni calumpnia et inquietudine amodo teneant cum saka et socna et omnibus legibus et consuetudinibus tam bene et tam plene sicut Haroldus comes melius et liberius tenuerat die qua rex Edwardus fuit viuus et mortuus et sicut egomet postea regalius possedi Quod ego consilio baronum meorum maxime concessi pro conuentione et cambitione quam feci pro Windlesoran ut sic illud teneant sub eadem lege et libertate qua antea dono et concessione bone memorie regis Edwardi Windlesores tenuerant T Lanfranco archiepiscopo Odone Baioc Gosfrido episcopo Rodberto comite Rogerio comite et multis aliis

Source (click image below to view full size)