Charter Document - 03770162

Charter Document - 03770162


Charter Number: 03770162
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1070 - 1082
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus rex Anglorum W episcopo et O vicecomiti et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis de Suthereiescire salutem Sciatis quia volo et firmiter precipio ut Sanctus Petrus Westmonasterii et monachi habeant maneria Batriceseie et Wendleswrthe et Piriforde cum omnibus appendiciis suis et cum saca et socna cum toll et team et latrone et cum omnibus rebus et consuetudinibus et legibus sicut Haroldus comes melius et plenius et liberius habuerat die qua Edwardus rex fuit viuus et mortuus Et nolo ut aliquis de illis aliquid auferat aut diminuat nec ullus aliquam omnino habeat intromissionem aliquo tempore in terra siue in aqua nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii Testibus Lanf archiepiscopo et Odone Baioc episcopo et Gosfr Constant episcopo et Ricardo comite fil Gisl et Rogerio Com de M

Source (click image below to view full size)