Charter Document - 03770159
Charter Number: | 03770159 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1082 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXII regnante Willermo rege Anglorum et duce Normannorum Robertus comes Mortennensis cum Matildi comitissa uxore eius divina gratia inspirante ecclesiam novam in castro Moretonii in honore Dei et Sancti Ebrulfi confessoris construxit et in ea canonicatum de propriis et baronum suorum possessionibus et elemosinis instituit Willermi regis cuius ipse frater erat et eorundem baronum assensu et Michaelis Abrincensis episcopi confirmatione pro salute animarum suarum et Willermi regis et antecessorum et heredum suorum In eadem igitur ecclesia decanatum preficiens sicut institutio deposcit canonica ad decanatus honorem hec subscripta donavit in teloneo Moretonii c solidos cenomannensium in molendinis propriis Moretonii x et vii quarterios frumenti et veteres molas decimam quoque censuum et furnorum Moretonii et decimam ferie Sancti Hylarii et dimidiam decimam ferie Sancti Paterni et dimidiam decimam ferie de Gatemon et decimam ferie ad Bium et tantum de feria ad Moretonium quantum monachi Sancte Marie habent de decima eiusdem et decimam vinee et virgultorum suorum de Moretonio et ecclesiam Sancti Bartholomei cum decima totius ville et molendinum cum moltura dominici sui de Busco comitis et Monte Faltrelli et terram de Busco comitis apud Cerentias decimam telonei et molendini et anguillarum et decimam foreste de Esquileyo et decimam castanearie et vaccariarum et porcariarum duas partes decime villanorum et capellam de Esquileio cum decima dominiorum et decimam molendini de Lingrevilla et xl solidos Rothomagensium in feria Montis Martini annuatim Addidit preterea Willermus comes ad decanatum in teloneo Tellioli xl solidos cenomannensium et in eodem castro iii burgenses et quicquid comes in eis habebat et medietatem duum molendinorum cum moltura Tellioli et in Grangerio et in Manchon lx acras terre ad perticam comitis de dominio et feriam de Juvineio et ecclesiam Yvrande cum feudo sacerdotis in excambium ecclesie sancti Hylarii de Novo Burgo quam prius decanus habuit et in Novo Burgo burgensem unum cum mansura sua et iii mansuras in parrochia de Fago Matildis Domus quoque decani ad decanatum pertinet Ad instaurandum etiam in eadem ecclesia cantoris honorem prefato comite Roberto hoc impetrante assensu quoque Michaelis Abrincensis episcopi Robertus de Cuvis et Radulphus filius suus concesserunt ecclesiam Cuvarum cum terra elemosine et tota decima eiusdem ville messium censuum furnorum fori ferie molendini piscine pasnagii et ecclesiam sancti Laurentii cum capella et cimiteriis et terra elemosine et tota decima ville et molendini et sexies xx acras terre in elemosine liberas Ut autem e[lemosine iste ab eorum dominio et] omni consuetudine in manu et defensione prefati comitis et successorum libere remanent dedit eis comes xxx et ii libras cenomannensium et unum meterarium de dominio suo in Molinis et statonem quam Radulphus annuatim apud Moretonium debebat per duos annos ei dimisit His honoribus constitutis alias in eadem ecclesia comes idem instauravit prebendas In unam igitur earum dedit ecclesiam Sancti Clementi cum toto heremo et cum v acris terre hinc et illinc et pasturam quatuor vaccarum et decimam totius parrochie et ferie et vaccariarum et bergariarum et decimam totius Lande Putride bladi pasnagii pasturagii excepta decima placitorum et decima venationis et accipitrum que est episcopi Abrincensis et in Gerno decimam totius dominii sui cuicumque tradatur duas garbas et decimam virgulti totam preter decimam placitorum et telonei et terram Garnerii filii A[r]nulfi preter eam que est in foresta et in Bion xl acras terre apud Telliolum decimam feriarum et furnorum et medietatis duum molendinorum et totam decimam virgulti et vinee et duas partes decime dominii totius Tellioli cuicumque tradatur et Grangerii et Manchon apud Goerannum medietatem ecclesie sancti Martini et dimidiam parrochie et decimam telonei et censuum et furni et molendini eiusdem castri Ad aliam quoque prebendam dedit idem comes in teloneo Condeti c solidos rothomagensium et decimas omnium que ibi in dominio habebat decimam scilicet ferie furnorum pasnagii piscine et ceterorum proventuum de quibus decime debent et possunt dari et decimam molendini de Vallibus et decimam dominii quod apud Proceium habebat et in vacariis et in bergariis Dedit etiam Ranulfus Avenellus ad eandem prebendam in territorio eodem xl et v acras terre Addidit preterea Willelmus comes decimam dimidie ferie de Inter Montes Ricardus quoque Silvanus in Maisnil Gileberti xl acras terre Instituit aliam insuper comes prenominatus prebendam et concessit in eam ecclesias omnes Tenerchebrarii integre cum decimis et terra elemosine et decimam ferie et foreste et pasnagii et molendinorum et furnorum et lx solidos rothomagensium annuatim in teloneo et ad Barram terram que est inter duas aquas et in Cavennoliis duas acras terre apud Pomeriam dedit Theodericus eidem terram quam ibi tenebat Unfredus quoque qui prior canonicus eiusdem prebende fuit dedit in eam dimidiam terram patrimonii sui apud Sanctum Dyonisium Gifardo terre illius domino concedente Ursio etiam de Tuscheto et mater eius ad unius institutionem prebende dederunt lx acras terre in Tuscheto citra Segunnam comite Roberto impetrante et Hugone eorum domino concedente et donante ad hoc idem xxiii acras terre ultra Segunnam Item precibus quoque et assensu prefati comitis Roberti ad prebendam aliam instaurandam Unfredus de Campo Ernulfi dedit ecclesiam sancti Petri iuxta Tenerchebrarum cum tota decima ad eam pertinente et cc acras terre in territorio parrochie quod dicitur Spisse Addidit etiam Radulfus Valis Torte xl acras terre apud Sanctum Salvatorem Nigellus de Munnevilla dedit xl acras terre et decimam telonei eiusdem ville apud Mesuncellas Willelmus de Campo Hernulfi ad eandem prebendam concessit decimam molendini et decimam lane et caseorum de bergariis suis et decimam nemoris Comes idem Robertus aliam addens prebendam in eam concessit ecclesiam Montineii cum terra elemosine et decimam molendini et decimam totius ville de omnibus unde recta decima debet dari et xl acras terre Ad aliam quoque prebendam comes idem concessit ecclesiam Maisnilli Gilleberti cum terra elemosine et terram presbiterii et decimam molendini et totius ville et omnium que ad decimam pertinent Et in eadem villa Willelmus vicecomes dedit eidem prebende cc et xl acras terre Hugo quoque de Diva dedit in eandem prebendam terram Pislonis a Canciolo de sub Rupe Hermenfredi per Montem Acutum usque ad terram Osberni Rufi comitis assensu et Radulphi Filgeriarum a quo ipse tenebat Una etiam domus in qua canonicus manet eiusdem prebende est comitis ipsius dono Instituit aliam ad officium matricularis eiusdem ecclesie comes idem prebendam et dedit ei xx solidos cenomannensium annuatim in teloneo Moretonii quos postea in redditu suo Cerentiarum annis singulis haberi precepit Dedit etiam ad Sanctum Bartholomeum xxiiii acras terre et in Cavennoliis xx et in Bion iii Terram quoque Lamde quam Lambertus capellanus a Roberto comite in elemosinam tenebat in plano et in bosco ipse comes in unius prebende constitutionem concessit Mainguidi de Vireio assensu qui eam calumpniabatur Postea vero ad eiusdem prebende augmentum idem Mainguidus dedit in Vireio iuxta Lamdam tantum dem terre sue advalens quantum terra de Lamda valebat et in Buadesio dedit duas partes decime omnium dominiorum suorum et plaisitium suum et iuxta illud xl acras terre de dominio suo Ricardus etiam de Surda Valle consilio et assensu comitis Roberti ad alterius institutionem prebende dedit medietatem ville Fracini cum ecclesia et decima totius ville et dimidium molendinum et quartem partem foreste Aliam vero quartam partem Ricardus Rufus eiusdem prebende canonicus a Roberto pincerna emit concedente uxore illius et filiis et sic in prebenda dimidia foresta remansit Norgodus quoque de patrimonio suo quod apud Moretonium habebat alteram precibus et assensu comitis Roberti instauravit prebendam Postea vero quia totum illud prefatus comes ecclesie sancte Marie et monachis Maioris Monasterii dedit pro excambio eius concessit ad eadem prebendam in Rufevilla sexies xx acras terre de dominio suo et unum molendium et apud Moretonium in redditu furnorum suorum xx solidos cenomannensium Consilio quoque et assensu prenominati comitis ad unius instaurationem prebende dedit Guillelmus vicecomes ecclesiam de Heucon cum decima parrochie totius et decimam molendini et xxx acras terre in eadem villa Rogero de Heucon concedente Idem vero Rogerus dedit supradicte prebende ecclesiam Basolche cum terra elemosine et decima totius ville Aliam preter istas comes Robertus instauravit prebendam concedens in eam ecclesiam de Bion cum terra elemosine et cum decima totius ville Addidit etiam ad eandem prebendam Gislebertus de Bruecourt medietatem ecclesie de Ronceio et dimidiam decimam eiusdem ville et ibidem cxx acras terre Et in Cenillio Gaufridus de [Sae]io dedit in eandem prebendam xl acras terre Willelmus vero comes Moretoniensis de rebus et decimis suis quas in episcopatu Constanciarum habebat unam insuper instauravit prebendam Dedit itaque in eam apud Bosonisvillam terram Fulconis Villanii ibi de tota terra que terragium tunc reddebat duas garbas decime similiter de Cherelville decimam quoque telonei predictarum villarum et decimam ferie Bosonisville et decimam de Marisco et decimam de Gorgie marisco et decimam molendini Cherelville apud Montsorventum decimam ferie Dedit quoque decimam foreste de Balceio et pasnagii et placitorum et de omni exitu preter venationem et in omni territorio foreste quod excultum fuerit et in hominibus qui ibi manserint decimam et quod ecclesie pertinet et decimam de vaccariis suis de Warengebec de vitulis de caseis de porcariis etiam et de apibus de piscariis Dodville et de molendino decimam et decimam telonei Haie Putei et decimam molendini quod ibi est ante portam et decimam lane de bergariis eiusdem castri et decimam molendini de Both apud Barnevillam decimam telonei et unius molendini et census salis et siccarum et de duobus molendinis Haie Barneville et de apibus et de placitis decimam et de bergariis de agnis scilicet de caseis de lana preter decimam agnorum et caseorum unius bergarie quam presbiteri ville habent in Barnevilla que est in Algia unam virgatam terre que dicitur Linaria et in bosco eiusdem ville decimam pasnagii et decimam sicere et vacarie et porcarie et de novellis terris que de bosco sunt extirpate decimam et in terris Sancti Sanconis quod ibi proximum est decimam vinearum et bergarie sue in villa prefata Hiis honoribus et prebendis a comite Roberto et filio eius Willermo et baronibus eorum institutis hoc modo postea sub Stephano comite iuxta quarumdem ecclesiarum consuetudinem capituli totius assensu et Turgisi Abrincensis episcopi consilio stabilatum est et confirmatum ut defuncto quolibet Sancti Ebrulfi canonico redditus totius prebende anno uno in manu capituli ex integro ad agenda ecclesie necessaria remaneret hereditas quoque et omnis successio ab honoribus et prebendis canonica auctoritate exstirpata et sub anathemate perpetuo est abrasa canonicorum quorum dem et baronum calumpniis ut iustum est pretermissis omnino Ad thesaurum ecclesie unde eius necessaria agerentur et consilio capituli tractarentur dedit comes Robertus annuatim iii libras cenomannensium in teloneo Moretonii quarum postea lx solidos in proprio redditu Constanciarum et xx solidos in redditu Cerentiarum annuatim statuit haberi Comes quoque Willermus dedit Sancto Firmato apud Telliolum iiii acras terre Hec autem acre et omnes supradictarum prebendarum ad perticam comitis date sunt ad augendum etiam lumen ecclesie Postea Stephanus comes dedit in teloneo Moretonii xv solidos cenomannensium x solidos ad luminare altaris sancti Nicolai et v solidos ad luminare altaris Sancti Firmati Angotus etiam coccus et Willermus filius eius dederunt Sancto Ebrulfo mansuram Normanni de Bion Terram postea virgulti Teoderici emerunt canonici a Rogero decano cuius pater Stephanus eam ab heredibus antea emerat et illam Sancto Ebrulfo concesserunt Constitutum est a comite Roberto preterea ne in tota valle Moretonii preter scolam Sancti Ebrulf scola aliqua haberetur quod si inveniretur alicubi libri a canonicis caperentur de scola et in thesaurum ecclesie ponerentur Dedit etiam canonicis in commune lx solidos cenomannensium in teloneo Moretonii in excambium sepulture Sancte Marie quam prius canonici habebant sed eam postea comes idem Sancte Marie et monachis Maioris Monasterii dedit cum decima a Cancia usque in Clarellum excepta decima castri inter muros et terre de foresta qui unius est canonici Donavit quoque comes Willermus ecclesie Sancti Ebrulfi et in commune canonicorum concessit in Anglia quicquid habebat in manerio de Languefort liberum et quietum et x libras esterlingorum in teloneo Penevesselli annuatim Henrico rege Anglorum concedente et confirmante Robertus etiam filius Guillermi dedit Sancto Ebrulfo et canonicis in commune in Constantino medietatem ecclesie de Apevilla cum decima feodi comitis Moretonii et vii acras terre et quartam partem ecclesie de Gorgis et i acram terre cum decima feodi sui et ecclesiam de Novo Maisnillo cum vii acris terre et cum tota decima comite Stephano concedente Ex dono quoque comitis habent canonici annuatim in Landa Putrida unum cervum Ex eiusdem comitis institutione ubicumque canonici cum comite fuerint in oblatione sua parciuntur tamquam proprii capellani decanum vero et cantorem quando apud Moretonium moraretur ut proprios capellanos de mensa sua esse constituit matricularem etiam et magistrum scole Mansura quoque in qua Malgerius cantor domum suam fecit ex dono comitis Willermi canonicorum est in commune Concessit etiam comes Robertus quod ad edificationem et opus ecclesie in Landa Putrida ibi ligna capiantur ubi ad opus [domus sue] capientur ignem quoque ibidem ubi comes canonici capiant proprios quoque porcos canonicorum et presbiterorum prebendarum et medietariorum suorum a pasnagio liberos et quietos esse concessit Hanc autem libertatem comes idem canonicis concessit ne sine submonitione decani sui et nisi in capitulo suo in causam ducantur In hominibus vero prebendarum suarum redditus seculares et fore facturas quas in eis comes habebat canonicis concessit preter sanguinis vindictam quam ad iusticie sue conservationem retinuit Omnes vero homines prebendarum per totum honorem Moretonii in Normannia a consuetudine liberos et immunes esse decrevit et ne eos vel eorum primogenitos milites retinere possent instituit Omnium vero prebendarum et hominum earumdem iusticiam ita sibi proprie comes ipse retinuit quod quicumque illis iniuriam vel dampnum intulerit tanquam de iniuria et dampno comitis coram illo vel iusticia sua apud Moretonium iusticia inde teneatur Hanc igitur ecclesiam cum honoribus et prebendis et aliis elemosinis et libertatibus suis a comite Roberto Willermi regis Anglorum fratre et a comite Willermo eius filio et a baronibus eorum in hunc modum fundatam libertate etiam a sinodo et ab omni consuetudine episcopali concessa excepto hoc quod duo canonici sinodo debent interesse et capellanus a civitate Abrincarum sanctum Crisma deferre debet et interdictum episcopale debet capitulum suscipere ab archidiaconis vel decanis dedicaverunt Willermus Rothomagensis archiepiscopus et Michael Abrincensis episcopus et Odo Baiocensis episcopus et Gaufridus episcopus Constanciensis et Gillerbertus Lexoviensis episcopus Quoniam autem Michael Abrincensis episcopus hanc libertatem consilio archiepiscopi et episcoporum supra nominatorum et rogatu Willermi regis Anglorum et ducis Normannorum et baronum ecclesie integram concessit comes Robertus concessit ei dimidia placita episcopalia que tunc illis erant comunia et decimam venationis Lande Putride et acciptrum et unum cervum annuatim in Landa Putrida Harum autem elemosinarum et libertatis violatores sive diminuto res vel destructores archiepiscopus Willermus et ceteri episcopi anathemati perpetuo subiecerunt Signum Willermi regis Signum Roberti comitis Signum Matildis comitisse Signum comitis Willermi Signum comitis Rogeri de Bellomonte Signum comitis Rogeri Signum Willermi archiepiscopi Signum Odonis Baiocensis episcopi Signum Michaelis Abrincensis episcopi Signum Gaufridi Constanciensis episcopi Gilleberti Lexoviensis episcopi signum