Charter Document - 03770146
Charter Number: | 03770146 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1082 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Pateat cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod Rotbertus comes Morithoniensis frater Guillelmi regis Anglorum et principis Norhmannorum dedit sancto Martino Majoris Monasterii et eius monachis terram de Helvilla quam Guillelmus de Hestra ab ipso comite tenebat et comes reddidit ei suum ex cambium ita ut ipse spontanea voluntate donum a comite factum supradicto sancto concederet testibus istis Rotberto Osberni filio et Ragnulfo Avenello Signum + Rogerii comitis Signum + Rotberti comitis Mortonii Signum + M[athildis] comitisse Signum + G[uillelmi] filii comitis Signum + W[illelmi regis Anglorum] Signum + Rotberti comitis Normannorum filii W[illelmi] regis Anglorum Signum + W[illelmi] comitis prefati regis filii Hec carta a prefato rege supradictis quoque principibus firmata fuit apud Oscellum anno ab incarnatione Domini MLXXXII die natalis sancti Johannis