Charter Document - 03770145
Charter Number: | 03770145 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1082 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Anno ab incarnatione Domini MLXXXII regnante Guillelmo Anglorum rege et Normannorum principe Rotbertus frater eius comes Morethoniensis et Mathildis uxor eius dederunt Deo et sancto Martino Maioris Monasterii pro anima Guillelmi regis et regine Mathildis et heredum eorum et pro sua anima et sue uxoris Mathildis et suorum filiorum et pro anima patris et matris omniumque parentum suorum et fidelium et ita ut sit in subjectione comitis et ipse comes advocatus et guarantus sit illius elemosine sicut laicus homo debet esse illius elemosine quam in manu sua retinet scilicet ecclesiam sancte Marie et terram quam Norgodus tenebat in prebendam de sancto Ebrulfo pro qua dedit comes ex cambium sancto Ebrulfo cuius erat prebenda annuente decano et omnibus canonicis etiam et ipso Norgodo qui prebendam tenuerat Et super hoc dedit comes sancte Marie molturam terre quam ipse in dominio habebat et totam decimam bladii terre que est inter Quantiam et Darel et sepulturam parrochie sancti Ebrulfi et decimam ferie que est ad sanctam Mariam in Septembri Et ubicumque comes capiet boscum ad suum opus et monachi similiter ad suum dominicum opus Et ubi porci comitis ibunt in forestam ibunt similiter porci monachorum sine pasnagio Et ubi dominica pecoria comitis ibit in pasturam ibit similiter dominica pecoria monachorum Et ubi suburbani comitis capient ligna materiem et pasturam et suburbani monachorum similiter In terra vero supradicta retinet comes teloneum abeuntium et suam feriam et exituram de patria et for facturam de foreste et de sua dominica pecoria Et si homo sancti Martini forfacit infra terram comitis et ibi retentus fuerit in curia comitis erit placitum Quod si sine retentione vel vadium dando abierit in curia monachorum erit placitum Simili modo se habebunt homines comitis adversus monachos Rotbertus etiam comes dedit filio Gisleberti centum solidos Cenomannensium propter molendinum unum faciendum intra terram suam concedente matre eius et Rotberto Osberni filio domino suo de quo molendino retinuit Richardus filius Gisleberti molturam sue dominice domus Quod molendinum dedit Rotbertus comes Deo et Sancte Marie Richardus vero filius Gisleberti dedit sancte Marie unum agrum terre pro anima patris sui annuente Rotberto comite et Rotberto domino suo Dedit etiam sancte Marie molturam terre sue preter molturam proprie domus Et in Telliolo dedit comes unam domum sancte Marie cum omnibus que ad eam pertinent S[ignum] Willelmi regis Anglorum et principis Normannorum S[ignum] W[illelmi] comitis filii Guillelmi Anglorum regis S[ignum] Rotberti comitis Normannorum filii W[illelmi] regis Anglorum S[ignum] Rogerii comitis S[ignum] Willelmi Rotomagensis archiepiscopi S[ignum] Michaelis Abrincacensis episcopi S[ignum] Gisleberti Luxoviensis episcopi S[ignum] Rotberti comitis Moritonii S[ignum] Mathildis comitisse S[ignum] W[illelmi] filii Rotberti comitis Moritonii Anno ab incarnatione Domini MLXXXII hec que in hec carta habentur a Rotberto Moritonii comite juste et legaliter data sunt annuente et firmante W[illelmo] Anglorum rege cum filiis suis R[otberto] atque W[illelmo] comitibus confirmantibus etiam prescriptis episcopis atque principibus Hec carta apud Oscellum firmata fuit die Natalis sancti Baptiste Johannis