Charter Document - 03770141
Charter Number: | 03770141 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1081 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Will[elmu]s divina disponente misericordia rex Anglorum et dux Normannorum omnibus successoribus meis regibus archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus optimatibus cunctisque fidelibus qui sub ditione mea sunt clericis et laicis salutem eterne felicitatis et pacis Quoniam omnibus quos in regni solio Christi sublimavit misericordia propositum constat de celesti patria et de animarum salute suarum cogitare in communem iusticiam diligere equum iudicare omnibusque quibus presunt recte consulere necessarium utique et valde utile est ut et nos quos eadem gratia sublimavit ea quibus illi placere valeamus indesinenter excerceamus Fideles etenim nos Dei esse cultores cunctis ostendimus si pia nos affectione Dei honore et reverentia sanctarum ecclesiarum solliciti esse volumus et in eis constitutiones et decreta predecessorum nostrorum et mandata inviolabiliter observemus et iura sanctorum cenobiorum et possessiones nostre auctoritatis vigore roboremus Quocirca antecessorum meorum piam benevolentiam considerantes atque illos in hoc fideliter sequentes pro redemptione anime mee atque pie memorie regis Edwardi cognati mei et heredum meorum salute concedimus damus Deo et ecclesie beati Petri de Gant et abbati Euerelmo viro religioso venerabilibusque eiusdem loci fratribus tam presentibus quam succedentibus manerium de Leuesham cum omnibus ad se pertinentibus videlicet Grenewich Wolewich Modingeham et Cumbe ita solute libere et quiete in perpetuum sicut rex dulcissime mentionis Edwardus cognatus meus eisdem votive ea contulit atque regali munimento adversus cupidorum insidias insignivit undique premunivit et sicut ea etiam quondam Alfstrudis sanguine regio edita quam comes Flandrensis Baldewynus calvus in uxorem ab Anglia duxit pro sua et pro comitis domini sui atque filiorum suorum Arnulfi et Adeldulfi animarum salute eidem ecclesie multo ante sicut suum ius proprium hereditarium libere dedit et concessit Terras etiam predictis maneriis adiacentes infra forestam meam que Andrede nuncupatur videlicet Aschore Essehaga Wygendenne Scarendenne Sandhrysce ad domos suas reficiendas et cetera sua negocia complenda illis concedo atque confirmo Sed et infra London[iam] terram quam rex Edwardus eis dedit et confirmavit partem scilicet de Wermann Acra cum whervo quod ad eandem pertinet et cum suis nundinalibus et locis mercatoriis cum seldis et scoppis et redditibus suis cum consuetudinibus et rectitudinibus suis et cum theoloneo atque whervagio suo sicut ecclesie eidem ipse rex instituit sic illis concedo et mea corroboratione regia confirmo Simili vero adhuc donativo hiis addidi ut omnes mercatores noti vel ignoti incole aut advene huius vel alterius cuiuscunque patrie qui temporibus mei predecessoris regis descenderunt vel applicuerunt ad hospitandum in soca vel in seldis seu whervo sancti Petri de Gant ad easdem deinceps revertantur et ibi sint bene et quiete et honorifice et firmam pacem meam habeant in eundo et redeundo et defendo quod nemo vicecomitum procuratorum exactorum vel ministrorum meorum eis inquietus aut infestus sit ullo tempore per ullam occasionem Et si quis fidelium amodo in sepedicta urbe ecclesiam aut domum vel terram pro salute anime sue illi dederit volo et concedo ut sic eas liberas et solutas et quietas possideat sicuti illas quas melius et plenius et liberius habuerat temporibus prescripti regis Unde itaque ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et in honorem et exaltationem et tuitionem prefate ecclesie sancti Petri de Gant summi apostolorum principis concedo et firmiter precipio ut sanctus Petrus et monachi eiusdem ecclesie bene et pacifice quiete et honorifice in urbe et extra teneant omnes terras suas prenominatas et homines aquas aquarum decursus molendina prata pascua segetes paludes piscationes piscarias silvas venaciones et omnia sua libera ab omni regia consuetudine et ab omni collectione census que geld vel danegeld seu scot anglice nominatur Insuper etiam pro remissione delictorum meorum atque parentum meorum et pro statu regni mei atque filiorum meorum eorumque successorum salute et prosperitate et pro salute anime supranominati pii regis Edwardi cognati mei eos quietos clamo ab omnibus placitis et querelis et sciris et hundredis de murdris et latrociniis de pontium restructione vel furis apprehensione et ab omni expeditione et exactione et ab omni castelli seu quocumque servitio servili aut opere seu angaria regalium aut episcopalium ministrorum et ab omni etiam aliarum qualiumcumque causarum occasione et ab omnibus legibus et consuetudinibus regalibus que ad me pertinent Concedo igitur eis in omnibus prenominatis terris suis donationes et consuetudines in carta prefati regis anglice scriptas quas et idem rex benignus eis donavit et concessit scilicet mundbrice infangeneoeof mischennynge uthleap ferdwyte wardwyte blodwyte hleastynge sceawynge hamsocne forstal saca et socna toll et team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent in urbe et extra in aqua et extra in via et extra in festo et extra tam plene et tam libere sicut eas habebam in manu mea Preterea concedimus et confirmavimus renovantes ac statuentes ut omnia que ad ipsam beati Petri de Gant pertinent ecclesiam sint omnino libera terre culte et inculte cum exitibus atque redditibus celle ecclesie cimiteria decime redditus servitia debita oblationes luminaria causarum discussiones emendationes aut ecclesiastice vel seculares et cuncta que idem monasterium a sui principio usque ad presens liberalitate atque concessione tam regum quam pontificum aliorumque principum atque oblatione fidelium optinuit vel in futurum optinebit nostre auctoritatis presentis privilegio nullis ea umquam perturbationibus violanda sed rata et integra regie confirmationis deinceps libertate munita perpetuis decrevimus manere temporibus Cunctis igitur hec servantibus sit hic pax et gaudium et in futuro cum Christo munus eternum Non servantibus autem divinum hic et in futuro sibi sentiant eminere iudicium nisi sancto loco satisfacientes digna penitentia illa iuste defleverit illicite acta Nam decet quidem nos fidei pietate predecessorum nostrorum regum decreta ac dona insignia ut in perpetuum consistant inviolata custodire quatenus ea que nos votive pro nostra et eorum omniumque salute sanccimus inviolabiliter a posteris nostris conserventur et per hoc divina miseratio servantibus succurrat Anno dominice incarnationis mill[esim]o lxxx scripta est hec carta et ab excellentioribus regni personis testificata et confirmata In nomine Domini feliciter Amen + Ego Will[elmu]s Dei gratia Anglorum rex hoc preceptum iussi scribere et scriptum signo dominice crucis confirmando impressi + Ego Matildis regina confirmavi + Ego Lanfrancus archiepiscopus + Ego Thomas archiepiscopus + Ego Odo episcopus + Ego Gosfridus episcopus + Ego Hugo London[ensis] episcopus + Ego Walkelinus Winton[iensis] episcopus + Ego Remigius Lincoln[ie] episcopus + + Ego Wolstanus Wigorn[iensis] episcopus Ego Gundulfus Rofen[sis] episcopus + Ego Osmundus Saresberens[is] episcopus + Ego Petrus Cestrens[is] episcopus + Ego Robertus regis filius + Ego Mauritius cancellarius relegi et sigillavi + Ego Scodlandus abbas + Ego Wuluoldus abbas + Ego Aynoldus abbas + Ego Roger[ius] comes + Ego Hugo comes + Ego Alan[us] comes + Ego Rob[ertu]s comes + Ego Rob[ertu]s de Bellomonte + Ego Hugo de Monteforti + Ego Ricard[us] Gilleberti comitis filius + Ego Baldewyn[us] frater eius + Ego Henr[icus] de Ferrariis + Ego Walter[us] Giffard + Ego Hugo de Grante Maisnil + Ego Gosfridus de Magna villa + Ego Roger[ius] Bygod + Ego Rob[ertu]s de Oleyo + Ego Hamo dapifer + Ego Yuo Taillebosc + Ego Petr[us] de Ever + Ego Eustachius comes + Will[elmu]s regis filius + Will[elmu]s filius Osberti + Walter[us] de Gant + Rad[ulfu]s Bain[ard] + Algarus Horn Deormannus Leofstanus et Afwardus Grossus de London et Kypping de Wynton