Charter Document - 03770137
Charter Number: | 03770137 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1081 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum princeps Normannorum atque Cynomannensium archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus et ceteris suis fidelibus Quoniam nos ad regni fastigia Dei miseratione provectos esse credimus oportet ut de prospera stabilitate plebis nobis subjecte et maxime eorum qui in Domini servitio die ac nocte desudant vigilare curemus Igitur notum facimus fidelibus regni nostri presentibus et futuris quod Arfastus episcopus ecclesiam beati Eadmundi in qua ipse venerabilis rex et martyr incorrupto corpore diem expectat beate resurrectionis suam episcopalem debere esse sedem nobis et multis aliis referebat Unde inter Baldwinum abbatem predicta ecclesie et ipsum episcopum per multum temporis facta quam maxima altercatione consilio archiepiscoporum episcoporum et aliorum multorum nobis fidelium ut utrorumque super his ratio in nostra discuteretur curia dignum censuimus Qui dum die statuto coram adessent episcopus suum satis facunde fecit clamorem sed scriptis et testimoniis omnimodo vacuum Abbas vero e contra quomodo Canutus rex a predicta ecclesia cum communi consilio archiepiscoporum episcoporum et optimatum suorum presbyteros qui inibi inordinate vivebant ejecerit et monachos posuerit quodque postmodum ipsam ecclesiam Ailuodus archiepiscopus Cantuariensis jussu prelibati regis dedicaverit atque primum abbatem loci illius episcopus Lundoniensis secundum episcopus Wintoniensis ipsum etiam Baldwinum qui tertius erat abbas archiepiscopus Cantuariensis sacraverit et quia post liii annos sine alicujus jam dicti Arfasti antecessoris contradictione monachi predicti loci a quibus voluerunt episcopis ordines susceperint ex ordine luculenter enarravit Ostendit denique et precepta videlicet Canuti regis atque gloriosissimi regis Eadwardi in quibus ab omni dominatione omnium episcoporum comitatus illius funditus sepe dictam ecclesiam liberam perpetualiter ipsi reges esse concesserunt Quod Cantuariensis archiepiscopus Lanfrancus et Thomas Eboracensis archiepiscopus et Odo Baiocensis episcopus frater meus et comes Cantie et plerique alii episcopi Rotbertusque filius meus atque ceteri principes regni nostri qui aderant audientes censuerunt tanti loci tantam auctoritatem inviolatam usque in finem seculi debere permanere Quorum irrefutabili judicio prout dignum fuit assensi et consensum prebeo Placuit etiam nobis consilio archiepiscoporum episcoporum comitum aliorumque militum nobis fidelium atque digna petitione Baldwini abbatis qui nostram humiliter requisivit serenitatem antecessorum nostrorum Anglorum regum scilicet Eadmundi Canuti Hardecanuti atque illustris Eadwardi cujus miseratione Domini genera et dono sumus heredes precepta que jam sepe nominate ecclesie contulerunt nostro roborare precepto ex hoc ut ab Arfasti episcopi omniumque sibi per tempora succedentium episcoporum dominatione ipsa ecclesia et villa in qua sita est eadem ecclesia sit libera Et ut hec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perenniter firma et inviolata permaneat manus nostre subscriptione cartam hanc decrevimus roborare et sigilli nostri impressione firmare + Ego Willelmus Dei gratia Anglorum rex hoc preceptum justi scribere et scriptum cum signo Dominice crucis confirmando impressi + Ego Mathildis regina corroboravi + Ego Lanfraucus Cantuariensis archiepiscopis confirmavi + Ego Thomas archiepiscopis Eboracensis roboravi + Ego Odo Baiocensis episcopus assensum dedi + Ego Gosfridus Constantionsis episcopus consignavi + Ego Hugo Lundoniensis episcopus consensi + Ego Walquelinus Wintoniensis episcopus conclusi + Ego Wulstauus Wigornensis episcopus assensum prebui + Ego Remigius Lindisfarnensis episcopus non renui + Ego Stigandus Bathoniensis episcopus affirmavi + Ego Osbertus Axoniensis episcopus assensum dedi + Ego Petrus Cestrensis episcopus consensi + Ego Arfartus Theodfordensis episcopus collaudavi + Ego Gundulfus Rofensis episcopus laudavi + Ego Osmundus Searuberiensis episcopus roboravi + Ego Rodbertus Herefordensis episcopus consensi + Ego Rodbertus regis filius assensum dedi + Ego Willelmus filius regis collaudavi + Ego Heinricus filius regis confirmavi + Ego Mauricius regis cancellarius relegi et sigillavi + Ego Bernardus capellanus regis + Ego Scollandus S Augustini abbas + Ego Wlfwoldus Certesiensis abbas + Ego Vitalis abbas de Westmonasterio + Ego Agelnothus Glastoniensis abbas + Ego Agelwinus Eoveshamensis abbas + Ego Agelsinus Ramesiensis abbas + Ego Turoldus Burgensis abbas + Ego Rogerius comes de Monte Gumerici + Ego Hugo comes Cestrensis + Ego Alanus comes Orientalium Anglorum + Ego Albericus comes Nordanhymbronum + Ego Rodbertus de Bellomonte + Ego Hugo de Monteforti + Ego Ricardus Gisleberti comitis filius consignavi + Ego Baldwinus frater ejus + Ego Henricus de Ferrariis + Ego Hugo de Grentemaisnilo + Ego Walterius Giffardus Data pridie Kal Junii anno XV regnante Willelmo rege gloriosissimo ab incarnatione autem Domini anno MLXXXI Indictione iv Actum apud Wintoniam in palatio regio In Dei nomine feliciter Amen