Charter Document - 03770132

Charter Document - 03770132


Charter Number: 03770132
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris illam sancti Georgii prebendam quam Gaufridus Nervei filius iniuste calumniatus fuerat monachos sancti Martini de Maiori Monasterio iudicio curie regis Anglorum coram episcopis Gaufrido videlicet Constantiensi Michaele Abrincensi Gisleberto Luxoviensi et Eudone vicecomite quibus idem rex iudicium illud precepit decernere a calumnia predicti Gaufridi iuste deliberationis ratione apud Caesarisburgum tertia Nativitatis Christi die sancto Martino et sancto Georgio redemisse atque in perpetuum acque itavisse sub testimonio domni Unfredi de Bohun et Richardi filii eius necnon Ingulfi eiusdem loci canonici Gaufredi dapiferi Unfredi Alveredi Radulfi filii Benzelini Rogerii de Albiniaco filiique sui Rualoc Nigelli Bloeth necnon et testimonio archidiaconorum Normanni atque Radulfi de Sancto Laudo Sansonis Baiocensis Bernardique filii Ospaci Rotomagensis hominumque sancti Martini Rualoc de Heltvilla atque Malgerii Stobelont Torchetilli de Bohun Willelmi de Botevil Auxit iterum postea domnus Humfredus suam elemosynam quam faciebat beato Georgio et sancto Martino de cultura que adiacet sancto Georgio et de prato quod ibi habebat in suo dominicatus et de rustico Anstichillo Hanc autem donationem rex Anglorum Willelmus concessit fieri requisitione domini Hunfredi cum rex sederet super tapetum suum inter domum forestaria et ecclesiam de Bernuvilla cum remansisset de Anglia Vidit autem hoc comes de Moretonii et comes Alanus Rufus