Charter Document - 03770130
Charter Number: | 03770130 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Willelmus rex Anglorum Remigio episcopo et Roberto de Oili ceterisque suis fidelibus salutem Sciatis me velle quod Sanctus Petrus de Pratellis ita quiete et pacifice teneat elemosinam quam sibi do terram scilicet Alfelmi et Vulvrici de Watintona sicut alii sancti qui de me elemosinas habent et melius tenent Et si quis in ea aliquid reclamat ad me veniat et clamorem suum mihi ostendat Do etiam quinque hidras terre in villa que dicitur Extona cum ecclesia et sepultura tocius ville accepi namque villam que dicitur Sanctus Clerus ab abbatia Sancti Petri Pratelli et dedi eam Roberto fratri meo comiti Moritonii et hoc in concambio reddo sibi hec quippe terra antiquitus fuit Thorix Dani Concedo etiam alias quinque hidras terre in villa que dicitur Orlavescoth quas dedit Rogerius Belli Montis Sancto Petro Pratelli Dedi etiam decimam ville que dicitur Sturministris et quatuor decimas quas addiderunt filii ejus Robertus comes de Mellent et comes de Warvinch Henricus videlicet de Moritona et de Nortona et de Vincecere et de Herborbeia Concedo etiam pro redemptione anime mee uxorisque mee Malthildis regine filiorumque meorum ea que dedit Arnulfus de Hesdinch Sancto Petro Pratelli pro anima sua videlicet ecclesiam Neuberie et decimam tocius redditus vel exitus ville id est de molendinis de theloneo et insuper de omni re que de villa potest exire unde decima fieri possit Denominavit etiam unam hisdram terre et domum presbiteri liberam ab omni censu vel consuetudine seu servitio Concedo etiam decimam de Straphelh et de Sagas quas dedit Hugo filius Baldrici vicecomes de Eurohic pro societate et orationibus monachorum Pratelli