Charter Document - 03770120

Charter Document - 03770120


Charter Number: 03770120
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod cum Guillelmus de Braiosa fecisset donationem ecclesie sancti Gervasii et aliarum ecclesiarum decimarum quoque seu aliarum rerum que in carta ipsa denominantur sancto Florentio et eius monachis audientes hoc Hugo abbas et monachi Longiledi calumpniati sunt ipsas res et ad Guillelmum regem Anglorum clamorem fecerunt dicentes Guillelmum de Braiosa res easdem sibi antea dedisse nec iam aliis eas dare posse Qua de causa rex donationem illam monachis sancti Florentii primitus noluit concedere et cartam illorum auctoriza re quousque in curia sua decerneretur utrum abbas et monachi Longiledi iustam querelam haberent Cum ergo quodam tempore rex Cadomum venisset ibique eum morari predictus abbas et monachi Guillelmus quoque de Braiosa audissent venerunt eo quisque cum sue partis hominibus de causa supradicta disceptaturi Iussit itaque rex episcopis et abbatibus qui aderant ut utrorumque rationibus auditis quod iustum esset decernerent Qui secedentes in cameram rationibus auditis et diligenter perspectis pronuntiaverunt Guillelmum de Braiosa donationem quam sancto Florentio et eius monachis fecerat iuste et legaliter fecisse abbatem vero et monachos Longiledi iniustam eis calumpniam intulisse Quo rex audito cartam postulavit seque eam signo suo auctoriza turum dixit Quam quia Albaldus monachus sancti Florentii qui aderat in presenti non habebat Braiosam celeriter repedavit cartam tulit regemque iam a Cadomo redeuntem in Baucharii Villa invenit Cui cum cartam obtulisset signavit eam rex et regina eorumque filii Qui autem hoc iudicium fecerunt sunt isti Guillelm[us] archiepiscopus Rotomagensis Gislebertus episcopus Ebroensis Anselmus abbas Becci Gislebertus abbas Cadomi Durandus abbas Troarni Rotbertus abbas Sagii Et hii erant cum Guillelmo Herbertus filius Gundoini Odo Rufus Robertus Silvaticus Rotbertus Tailla boscum Rotbertus de Cancereis Guillelmus filius Godelini Gosbertus de Braiosa Actum apud Cadomi in crastino Epyphanie