Charter Document - 03770116

Charter Document - 03770116


Charter Number: 03770116
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1068 - 1079
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Walerandus pro salute domini mei Willelmi Regis Anglorum et ducis Normannorum et pro salute ac redemptione anime mee atque pro animabus tam patris et matris mee quam uxoris ac filiorum meorum trado ecclesie Dei que in honore beatissimi Stephani Cadomi sita est ecclesiam sancte Mariae que michi in Buri est et omnia que ad eam pertinent id est terram duarum carucarum molendinum unum et totam aquam que ibidem est sicut usque nunc in meo dominio habere solitus sum Ea quoque que michi vicina ibidem sunt pascua omnibus eiusdem loci animalibus communia esse permitto Preterea ducentis porcis ubicumque mei fuerint singulis annis pascua concedo Ecclesiam autem eo tenore trado ut si Cadomensis abbas eundem locum ad Dei servitium aptum providerit et ubi monachi honeste et regulariter vivere valeant congruum iudicaverit ibidem monachos constituat In cuius providentia committo quicquid ei de eadem ecclesia melius et convenientius secundum Deum statuere placuerit Trado etiam omnem decimam terrarum ac rerum mearum tam in animalibus quam in ceteris rebus meorum vero hominum tantum in segetibus Omnes quoque presbiteros cum suis ecclesiis ecclesiarumque beneficiis et quas a me retinent terris et domum quandam Nundonie sicut habere solitus sum propria voluntate concedo Ut autem hoc in perpetuum firmum habeatur meis precibus dominus meus rex propria manu firmavit et ut in supradicto monasterio consistentes monachi ad omnia quibus indiguerint ligna in meo ne more succidendi licentiam habeant mea postulatione propria annotatione roboravit Mathildis regine + signum Willelmi + regis Anglorum signum Johannis + archiepiscopi signum Rogeri + Belmontensis signum Roberti + Bellemontensis signum