Charter Document - 03770115
Charter Number: | 03770115 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1087 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1 TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Divina propitiante clementia ego Wilelmus Anglorum rex et Normannorum dux omnibus Christi fidelibus toto orbe terrarum longe lateque diffusis quibus patrie celestis amor incumbit religionis ac misericordie studia mente [tractare] opere perficere condecens est ut ipsis operibus piis veritas patescat amoris nec differt occasio cum ipsa nos a se amoveat seculi ambitio ita suis jam se ammonens ruinis respui ut quondam blandimentis et quadam felicitate cogebat amplecti in quo nichil quisque prudens illi [imprope]rat quia ut ipsa rerum nos insinuat natura omnia fert etas Non ergo utile videri potest his quos certa manet spes post hec mortalia consequi posse eterna et post hos caducos labores requiem adipisci sine fine manentem mundo senescenti quem sua jam pene debilis curv[at e]tas incumbere et ei cujuslibet fervoris amore adherere cui nec sua fidem curant servare Hec ego Wilelmus secundus nominis mei Normannorum dux considerans studui erga divina cultus obsequia quorum merces semper manet prout michi desuper datum est quosdam meos expendere [l]abores quorum mihi fructus maneret cum secularia penitus deficerent majorum meorum usus exemplo quorum me Dei gratia heredem constituit quibus cure fuit loca divinis obsequiis mancipanda vel instaurata meliorare vel penitus collapsa restaurare Quorum pios prosecutus labores ut ejus particeps [qu]am pro his adepti sunt merear fieri glorie summa diligentia curam adhibui vel perficere quod illi morte superveniente imperfecta reliquere vel augere quibuslibet beneficiis que pleno perfecerunt opere Ex qua devotione huic monasterio in honore et veneratione sancte Dei genitricis Marie beatique Petri apostolorum principis dicato quod Gemmetum antiquorum appellavit prerogativa quondam perversorum bachante gladio ad solum usque diruto sed atavi mei Wilelmi nomine summa diligentia ad plenum restaurato concedo pro anime mee et ipsius genitoris quoque vel genitricis necnon et conjugis mee Matthildis filiique mei Rotberti mihi in ducatu succedentis et universe prolis mihi a Deo concesse ad supplementum victus servorum ipsi in eo servientium subnotata predia et possessiones sive decimas prescriptis his que quondam ipsius loci juris fuerant sed post loci devastationem quorumdam malignorum usibus et dominationi cesserant ipsius vero piissimi restauratoris studio et diligentia in usus servorum Dei fuerunt restituta id est Gemmeticum et quicquid ibi pertinere videtur cum pratis vineis silvis aquis aquarumve decursibus et piscariis a loco qui dicitur Belinguetuith usque ad Josephsartum in parte ea qua situm est monasterium ultra vero usque ad Vuitvillam Restituit quoque Euuenvillam et masnile quod dicitur Tractus et Davidvillam et Durclerum cum omnibus appenditiis suis et molendinis et ipso aque decursu et piscariis ad integrum et terra ex integro usque ad villam que dicitur Sancti Martini et ex ipsa eadem villa tertiam partem de omnibus terris videlicet et ecclesia item molendinum unum in fluvio qui dicitur Caldebehc Nutrivillam super Sequane fluvium cum omnibus appenditiis suis portum in fluvio Sequane qui dicitur Tutus burgum quoque qui dicitur Cheliboi et Vuamburgum cum ecclesiis et portu et teloneo et quicquid ex his ad fiscum nostrum pertinere potest Restituit quoque villam que dicitur Goiacus consensu et voluntate Hardradi qui eam eatenus possederat et Vualsiardum cum ecclesia et omnibus appenditiis eorum ex quibus tempore avi mei Richardi donavit per illius consensum Rodbertus archiepiscopus frater ejus omnes consuetudines que ad comitatum pertinent quas ipse ex nostro jure possidebat Hec sunt que atavus meus Wilelmus ipsi loco restituit et demum vitam finivit Cui successit proavus meus Richardus heres factus honoris et beneficii qui ad hec addidit ad supplementum servorum Dei medietatem de Hartelvilla consentiens monachis ut aliam meditatem emerent de quodam fideli suo nomine Gelfrido Dedit quoque ejus consensu quidam Bernardus in villa que dicitur Anisey hospicia octo et in villa que dicitur Gisiniacus hospitia viginti et inter utrasque terram arabilem quantum sufficit duabus carrucis Dedit quoque ecclesiam de Gisiniaco quidam presbiter nomine Manno Dedit quoque Vimonasterium Osmundus Gelth et omnes qui cum illo partem habebant cum appenditiis suis omnibus pratis aquis molendinis et piscariis et silva que est in altera parte fluminis ab ipso loco usque ad divisionem silve sancti Petri Lisoye urbis Dedit et Walterius medietatem ville que dicitur Cruptas et alterius medietatis tertiam partem et ecclesie medietatem et quartam partem de masnile quod dicitur Rainuardi videlicet in ecclesia et in terris et pratis et silvis Dedit quoque silvam ex integro que est inter Vimonasterium et Cruptas usque ad pontem secus viam qua itur ad Montem Sancti Michaelis Dederunt etiam Euvradus Albuinus et Theothmarus Oisiacum villam et Vadum Fulmerii eam videlicet partem quam habebant in utrisque in pratis et silvis aquis molendinis et piscariis et Hugonis partem emerunt ipsi monachi Dedit quoque predictus Albuinus in villa que dicitur Condeth terram arabilem quantum sufficit ad unam carrucam Dedit quoque Lantbertus villam que dicitur Balbericus cum ecclesia eam videlicet partem quam habebat in utroque Dederunt etiam Ermenoldus et Fredericus quartem partem de Vuadecervilla et de ecclesia ejus Hec consensu et astipulatione proavi mei supranominato loco data sunt sed minime propriis cartulis descripta Qui senio deficiens exuit hominem avum meum Richardum nominis et honoris relinquens heredem qui pro anime sue remedio locum amplians ad supplementum victus servorum Dei eidem loco concessit hec scilicet Pontem Archas et ecclesiam et teloneum cum molendinis tribus et piscariis omnium sub ipso Ponte molendinorum et duas acres prati et molendinum unum ad ecclesiam pertinentem item ecclesiam ville que dicitur Asdans cum tribus hospiciis In Longavilla dedit Haltilt et quicquid ad hoc pertinet de vineis pratis terris cultis et incultis silvis aquis et de piscariis quartam noctem in ingeniis quorumcumque que commutuavit pro villa in pago Pictavensi sita que dicitur Tortiniacus cum suis appendiciis Item in eadem villa ecclesiam que est in honore sancti Petri quam emit ejus consensu ipsius loci abbas nomine Theodoricus centum quadraginta libras denariorum et in duabus ecclesiis ejusdem ville una in honore sancti Marcelli et altera sancti Justi tertiam partem omnium decimarum Concessit etiam ecclesiam de Torvilla et totam terram ad eam pertinentem sicuti Ansgerius presbiter tenuit et capellam de villa que dicitur Goiacus et decimas ville que dicitur Altaria et ejus que dicitur Gruciacus decimas quoque sagenarum et volantium retium a Ponte Archas usque ad pontem civitatis et a ponte civitatis usque ad locum qui dicitur Stindrap quicquid ex ipsis sagenis et retibus ad nostram pertinet consuetudinem et decimas de fossatis nostris item in civitate Rotomago mansum unum pertinentem ad Turrem Aluvredi et ecclesiam in honore sancti Andree cum terra ad eam pertinente et in suburbio hospitia tria Concessit et terram Drogonis fidelis sui ex integro donante ipso paternum alodum cum omni integritate Dedit et ecclesiam de quadam sede nostra que appellatur Manere et decimas telonei et vicecomitatus de civitate Baiocas et molendinum unum in villa que dicitur Thuas Dedit etiam quatuor salinas ad Hunefleht et comparationem vini in Brochvilla et in his que ad eam pertinent et in Duno hospitium unum et in Vado Fulmerii unum alodarium et omnes consuetudines quas ex jure comitatus in omnibus terris ipsius loci tenebat Hec omnia pro amore patrie celestis ad usus servorum Dei concessit annuentibus filiis suis Richardo atque Rodberto ut haberent tenerent et possiderent absque ulla inquietudine cujuslibet secularis vel judiciarie potestatis sicut res ad fiscum dominicum pertinentes His subscribere placuit ea que fideles sui vel de suis beneficiis que nostri sunt juris vel de paternis hereditatibus contulerunt id est aream unam molendini quam dedit Rodulfus comes in villa Goiaco et decem acres prati quas dedit Hugo episcopus in Vuatevilla supra Sequanam et octo hospitia que dedit Odo constabularius in marisco Dive et partem quam habebat in ecclesia ville que dicitur Sante Marie et sexaginta ambras salis et duos tractus piscatorias et in marisco Curtehulim unam acrem prati et quartam partem de Blachrevilla quam dedit Tetbertus Concessit et ipse dux videlicet Richardus molendinum unum in villa que dicitur Lilibona in bucca vivarii nostri et Turolvillam cum omnibus appenditiis suis et ecclesia et silva que est a portu qui dicitur Tutus usque ad vallem de Furnevilla item Esnutrivillam cum ecclesia et teloneum Vimonasterio et nundinas singulis annis Dedit et quedam femina Christiana nomine de villa que Luzerna dicitur eam partem quam tenebat et ecclesiam et molendinum unum cum integritate Dedit et Turgotus eam partem quam habebat in Fridivilla et Raherius eam partem quam tenebat in Baltretot et Ursio vicecomes hospitium unum in Clavilla et Alvualdus id quod tenebat in Dalbodo Stostringus quoque ad Pontem Haltou duas partes ex his que ibi possidebat id est de ecclesia de terris de pratis et molendinum unum et insulas duas cum integritate firmata ea conventione ut non liceat ei ex ipso beneficio vel vendere vel commutare alicui nisi ipsis servis Dei pro quo et ipse dux donavit omnes consuetudines que ex ipsa terra pertinebant ad nos Hec omnia quasi a se data asscripsit et confirmavit Richardus dux qui generali Normannorum conventu apud Fiscannum sub millesimo vicesimo septimo ab incarnatione Domini anno coacto cuncta tam predecessorum suorum pretitulata quam sua beneficia huic loco irrogata scripto inviolabili et inconvulsa auctoritate firmavit eisdemque filiis suis Richardo atque Rotberto meo videlicet patri roboranda tradidit Qui paulisper supervivens obiit mortem Cui in ducatu pater meus Rodbertus successit qui pro anime sue amminiculo in Caltivo territorio quandam villam nomine Wivelvillam cum omnibus appenditiis suis eidem loco tradidit et non longo post Jerosolimam petens in repatriando peregrinus e seculo excessit apud Nicenam urbem me filium suum in ducatu reliquens heredem Horum itaque predecessorum meorum dona et beneficia ideo huic mee cessioni inserui ne aliquis temerarius invasor ea infringere audeat mea regali auctoritate sanccita Quorum denique prerogativis hic et in futuro digna memoria imitandis ego Wilelmus ejusdem ducis Rodberti filius ex Normannorum duce magnificentissima Christi largiente clementia Anglorum rex subnectere ea curavi ex quibus locum ampliavi fidelesque nostri ex propriis hereditatibus eundem augmentaverunt pro amore cuncta creantis Dei Concedo ergo in usus monachorum teloneum de Ponte Haltou de suis scilicet hominibus ubicunque in tota Briocensi leuca illud exercuerint Roddo quoque duo molendina in eadem villa que ausu nefario injuste sibi vindicaverat Helgodus clericus Herluini filius Restituo quoque apud Vimonasterium silvam que Crispus Fagidus vocatur cum Nido Vulturis et Valle Albuce que omnia Rogerius de Montegomeri violenter invaserat Emerunt autem monachi me annuente a Vualterio vicecomite et Alvredo agnomento Gigante atque Vuimundo ea que in Cruptis videbantur habere Concedo itaque in Caltivo medietatem de Trubivilla quam hereditariam in omnibus tenuit Wimundus cum medietate ecclesie molendino uno Do etiam tertiam partem de Maltevilla tam in ecclesia quam in terris cultis et incultis atque silvis et duo hospitia in Hardenvilla et ut verius intelligatur quecunque in Caltivo Theodoricus jure hereditario possedit Item dono omnem decimam de Barnevilla tam porcorum quam apium et ceterarum rerum ex quibus decima dari potest cum ecclesia Contulerunt ergo Hugo Baiocassine urbis presul et Vuilelmus Archacensis comes meo consensu quamdam partem silve que Brotona dicitur supra Sequane fluvium cujus initium incipit a via que descendit super domum Bernardi quem dicunt de la Vacheria et inde ducitur per verticem montis usque ad campos quos vulgo Huyas vocant pro qua ab abbate loci Rotberto et monachis sexaginta libras denariorum acceperunt Item isdem Hugo episcopus quandam villam que Rovrensis vocatur sub Patiaco territorio prope Auture fluvium sitam solutam ac liberam a cunctis secularibus legibus tradidit Dedit etiam Auture fluvium in utramque ripam cum piscariis a confinio vallis usque ad terminum ville que Fontanas dicitur et transitum ejusdem liberum a teloneo tam de propriis rebus quam de omnibus suis hominibus per illud commeantibus Concessit autem Rodulfus de Totiniaco totam silvam que separatur a majori saltu et devexum montis qui Gaudiaco prominet Tribuit quippe Wilelmus de Sacca Villa totam terram de Nocimentis Prebuit quoque Richardus Ebroice urbis comes in inferiori parte ipsius civitatis supra flumen quod vocatur Yton unius molendini sessionem cum piscatoria illi adherente et cum uno arpenno terre ubi custos hospitaretur et cum hospite uno in Graviniaco Contulit autem Richardus Herluini filius permissu Wilelmi comitis duas acres et dimidiam terre apud villam que dicitur Haimonis villa inter montem et aquam et unam viam per suam culturam per quam eant et redeant molentes ad molendinum Dedit vero Goisfridus Stantuin alodum quem possidebat in Oximensi in villa que dicitur Fontanas permittente Rogerio de Montegomeri et accipiente ab ipso jam monacho effecto equum unum triginta librarum et loricam unam septem librarum Rodulfus de Torniaco et Hugo consobrinus concesserunt unam exclusam apud Maniacum accipientes inde sotietatem loci Concessit quoque Richardus Gisleberti comitis filius ecclesiam de Druella cum decima et sepultura cum omnibus appenditiis suis et cum terra dimidie carruce et cum decima molendini de Roseto et cum decima silve pro his accipiens a monachis denariorum libras quindecim Prebuit vero Rodb[er]tus Aucensis comes duas domos secus mare in portu qui vocatur Ultrisportus cum eadem consuetudine quam habebat ipse met in eodem portu cum duabus piscatoriis navibus et pari piscium emptione sopita telonei interrogatione Tribuit vero Girardus filius Anscharii medietatem decime quam tenebat in Hanisiis pro ea a monachis accipiens x libras denariorum annuente Wilelmo Ebroice urbis episcopo ex cujus jure erat Hec ergo omnia prescripta quasi ex nostro jure data rata et ab omni malivorum judicum inportunitate libera atque ab exactoria incuria soluta astipulatione regali Gemmeticensi loco contrado et assigno Hoc igitur donationis precepto confirmans ea que atavi mei diligentia prenominato loco restituit vel concessit proavi quoque devotio contulit necnon et avi humilitas augmentavit patris etenim nobilitas extulit atque mea munificentia cumulavit peto illorum magnitudinem quos Deus hoc honor[e post me] sublimaverit ut sicut auctoritatis sue scripta inviolata manere voluer[in]t ita hec inconvulsa et inviolata manere permittant et cum austeritate a sancte Dei ecclesie subversoribus justicie animadversione defendant Si vero aliquis contra ea aliquid conatus fuerit in primis iram Dei incurrat [et coactus a]uri libras centum ad fiscum dominicum persolvat Hanc autem cartam ut omni tempore maneat manu nostra subter firmavimus et filiis et fidelibus nostris firmandam tradimus