Charter Document - 03770112

Charter Document - 03770112


Charter Number: 03770112
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1072 - 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancte et individue Trinitis Amen Ego Willelmus Dei miseratione patronus Normannorum rex etiam Anglorum timore Dei tactus et amore et precavens in futurum annuo libenter et concedo sancte et individue Trinitati et ecclesie Fiscannensi terras ipsas quas dominus et antecessor meus Eduardus rex concessit predicte ecclesie quod quidem non solummodo multorum relatione didici sed etiam litteris eius caractere sigillatis Sunt vero he terre quas dico terra de Staningis cum omnibus appenditiis eius legibus et consuetudinibus et sacca et socca Et quia prefatus rex Eduardus dominus meus sibi ipsi nimirum providus pro salute et remedio anime eius easdem terras dari Deo voluit ego nihilominus misericordia Dei indigens tam pro anima mea quam pro eius ipsius anima et omnium predecessorum atque successorum meorum animabus non dissimili voluntate et diligentia concedo Et quoniam inviolabilem et ratam concessionem istam futuris temporibus permanere volo assensu coniugis et prolis seu procerum meorum regia auctoritate et crucis caractere confirmo et manibus fidelium meorum corroborandam trado Signum Willelmi regis Anglorum + Signum Mathildis regine Anglorum + Signum Roberti comitis filii regis + Signum Willelmi comitis filii regis + Signum Odonis episcopi Baiocensis + Signum Roberti comitis Moritonii + Signum Henrici de Bellemonte + Signum Roberti de Bellemonte + Signum Roberti de Montegomerico + Signum Hugonis comitis Cestre + Signum Willelmi abbatis Cormeliensis + Signum Osmundi cancellarii + Signum Rogerii de Bellemonte + Signum Fulcoii de Monasteriolo + Signum Bernardi filii Ospaci +