Charter Document - 03770105

Charter Document - 03770105


Charter Number: 03770105
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1071 - 1077
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives du Calvados - H/1830/1 (p1)
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Quisquis Deo seu pro Deo aliquid prestat non ipsum a se alienat sed potius in futurum cum spe vite eterne multip[licandum] conservat hoc agit pia creatoris largitas et larga ejus circa creata pietas Qui cum bonorum nostrorum non egeat suus est enim orbis terre [et] plenitudo ejus honorari tamen de nostra substantia immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat Hortatur nos [ut ei serviamus] tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei retribuamus Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit quasi nostrum rependit in hoc seculo peccata remittens in futuro centuplum accepturis seipsum et regnum celeste promittens Qua spe ductus ego [Willelmus] Anglorum Rex Nortmannorum et Cenomannorum princeps cenobium in honorem Dei ac Beatissimi Pro[tomartyris Stephani] intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum pro salute anime mee uxoris filiorum ac parentum meorum disposui construendum Cui loco ne divine religionis cultura aliquando propter inopiam desit hoc modo ipsi inposterum mea sollicitudo pro[spexit Tr]ado igitur prefato cenobio villas juris mei Ceusium Ros Alamanniam Pontem Dive Cathburgum cum colonis et conditionarios seu liberis hominibus cum molendinis aquis pratis pascuis silvis seu omnibus reditibus et consuetudinibus ad eas pertinentibus sicut in meo dominio hactenus habui et antecessores mei Partem quoque burgi do in qua prefatum monasterium constructum est a muro in directum [occidentem] versus sicut via protenditur qua a veteri Beati Stephani monasterio ad urbem Baiocensem itur domum molendini de Darnastal quietam ab omni consuetudine et domum Tustini Legrini similiter cum terris ad ipsum burgum et omnibus consuetudinibus de eodem burgo ad me pertinentibus excepto quod extranei mercatores de omnibus que secunda feria temp[erent] [] venundabunt teloneum ministris qui majori burgo preerunt apportabunt De singulis plaustris et asinis que [venalia ligna ferent lignum] unum Villarium cum omni territorio suo et de eodem hominum servitia ita ut servientes qui ibi manent michi serviant [] servitium monachorum servicium meum non remaneat De pratis juris mei tria jugera ad Hulmum pratum Brendac preter ea que ad [supradictas] villas pertinebant Alveum veteris Ulduni a villa Venuncio usque in Olnam fluvium cum tribus molendinis in eodem factis Terram Willelmi Pavoti quam de meo beneficio habet Cadomi et Cliville quam de me tenet Cadomi et Cliville In territorio Britiville allodium quem Rogerius Calvus ibi tenet In territorio Bracii terram Willelmi de Landa In territorio Boseval terram Rodulfi filii Anseredi In territorio Lireti hospitem unum cum terra sua et quattuor arpentos et dimidium de vinea et unam acrem terre Intra idem territorium in Audura fluvio concedo fieri molendina duo [ita] ut tantum spatium de aqua remaneat liberum quatinus quoquomodo aqua se habeat convenienter possint per illud spatium ascendere et descendere tam naves quam pisces Silvam de Malo Pertuso et de Torta Valle et de Folonia et silvam quam Casnetum vocant [cum aquis et terris] seu omnibus ad eas pertinentibus hac conditione servata ut monachi ipsius cenobii ipsas silvas nullo tempore destr[uavit vel destrui jubeant] propter ipsam terram colendam sive inhabitandam retentis in meo dominio cervis capreolis et apris silvestribus [In territorio Badventi] vineam cum domo vinitoris quam Hubertus dapifer de meo beneficio habebat Terram Willelmi camerarii in territo[rio Curleii] servitium de terra quam Boselinus de Diva tenet in Vileriis et Guarinvilla Decimam de Fredernaco Molendinum situm [Cadomi] ante monasterium sancti Petri sicut habebam in meo dominio Molendinum Rainardi Duas mansuras terre in Barbeflueth Concedo fieri ad opus prefati monasterii mercatum in villa cui Balte nomen est In territorio Cadomi feriam trium dierum ita ut quotiens quilibet horum trium dierum in secunda feria evenerit totum mercatum magni burgi sit Sancti Stephani In terra Anglorum in comitatu de Devenesire manerium quod vocatur Northam In comitatu Dorsete manerium quod vocatur Frantona et in eodem comitatu aliud manerium quod vocatur Biencome In comitatu de Summersete in territorio Crucre x hydas terre et ecclesiam cum omni decima ejusdem territorii In comitatu de Wiltesire ecclesiam de Cosham cum omni terra et decima [ad eam per]tinente Concedo quoque in comitatu de Nortfolc manerium quod vocatur Welles quod dedit eidem cenobio [Willelmus de Scociis cum] ecclesia de Morthona in Exesse Item concedo in comitatu de Exesse manerio cum quod vocatur [Panfella et in Lundonia] quandam terram que fuit Levreti Angli sitam prope monasterium sancti Petri quietam de gelt et de scot et de omni alia consuetudine que dedit Walerannus filius Rannulfi cum decima totius [terre sue quam habet in Anglie] tam pro [anima sua quam pro mea] Item in Normannie in civitate Rotomago concedo fieri cellarium unum super Sequanam quietum ab omni [consuetudine] [] [Concedo] quoque domum cum viridiario quam dedit eidem cenobio in eadem civitate Bernardus filius Ospaci et sex jugera prati que idem dedit ad Badpalmas et domum quam dedit Willelmus canonicus filius Sueni Concedo etiam totum allodium quod tenent Osmundus Aculeus Ricardus et Rogerus in territorio Calvimontis et etiam totum illud quod tenent quicunque alo diarii infra leugam Pontis Dive terram quoque quam Hugo de Rosello habuit in Grainvilla terram [etiam] quam Willelmus Crassus tenet in Vileriis et in Mara Signum Willelmus regis Anglorum Nortmannorum et Cenomannorum principis Signum Odonis Baiocensis episcopi Signum Mathildis regine Signum Roberti filii regis Signum Willelmi filii regis Signum Henrici filii regis Signum Rogeri comitis de Montegomerico Signum Willelmi Crispini Signum Rogeri de Bellomonte Signum Roberti de Bellomonte Signum Hugonis de Gorniaco Signum Walteri Gifardi