Charter Document - 03770103
Charter Number: | 03770103 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1083 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Ego Willelmus rex Anglorum princeps Normannorum et Cenomannorum trado ecclesie Dei quam pro salute mea uxoris liberorum parentumque meorum in honore beati Stephani Cadomi construxi Rotomagi super Sequanam celarium unum ita ut liceat monachis in eo quietum habere quicquid vini vel cujuscunque rei ad usum monachorum de suo emerint quod ad monasterium sine venditione deferre voluerint Homini autem uni tantum qui in eodem celario manebit liceat unoquoque anno centum modios vini quietos habere ab omnibus creditibus et captionibus data mihi tantum illa modiatione que de centum modiis [datur] ab aliis in eadem villa Quicquid vero vini supra centum modios habuerit mee consuetudini reservavi in modiatione in creditibus in captionibus in ceteris vero venalibus rebus tam intra aquam quam extra quietum esse eum concedo secundum quietudinem aliorum hominum ecclesiarum qui in eadem villa quietudinem habent Concedo etiam terram quam Hugo de Rosel tenuit de me in Grainvilla quam dedit monasterio predicto cum monachus factus est Signum Willelmi regis Anglorum comitis Normannorum Signum Mathildis regine Ricardus de Corceio Gauffridus Constantiensis episcopus Signum Fulconis de Alnou