Charter Document - 03770092

Charter Document - 03770092


Charter Number: 03770092
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1076 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte [et indi]vidue trinitatis patris et Filii et Spiritus Sancti Antiquorum sollers pr[ovi]dentia approbabili more instituit super quasque possessiones ecclesiarum cartarum adhiberi testimonia quibus viriliter opprimatur quotiens emerserit calumpniatorum pervicax insolentia Ea ergo intentione commodum duximus noticie posterorum tradere qualiter devenerit in dominio monachorum Sancti Michaelis molendinum de quo Johannes filius Ricardi conatus est eidem sancto archangelo calumpniam struere et qualiter eidem calumpniatio oppressa sit justo judicio optimatum patrie breviter annectere Igitur gloriose recordationis Rotbertus dux Normannorum qui abbatiam Montis Sancti Michaelis amplis fundorum redditibus nobilissime dilatavit prefatum molendinum quod in proprio jure tenebat aliaque quam plurima eidem loco solemni largitione condonavit et ne quisquam sequentium auderet adimere quicquam ex iis juri Sancti Michaelis cum terribili anathemate cyrographum fieri imperavit digestumque manu sua roboravit Qui postquam in reditu Jerusolimitano apud Niceam hominem exiens eterne vite ut credimus sublimatus est solio Suppo abbas ipsius loci contra jus fasque idem molendinum dedit Ranulfo monetario monachis id contradicentibus unanimi consilio Postmodum autem jam domni Rannulfi abbatis temporibus idem molendinum Gualeranus filius Ranulfi optinuit ceteris sue parentella multipliciter deficientibus a quo prefatus domnus abbas Ranulfus non minimo pretio illud redemit pluribus adhibitis testibus etiam gloriosissimo seniore nostro Guillelmo tunc quidem Normannorum principe deinceps quoque Anglorum Rege id annuente scriptoque confirmante coram suis fidelibus ut liquet ipsius verbis insequentibus que ex alia huic membranule annexa sunt propriis caracteribus Ego Guillelmus gratia Dei totius Normannie comes rogatus multis modis ab abbate Ranulfo monasterii beati archangeli Michaelis quod est in monte qui Tumba antiquitus nuncupatur concessi eidem loco molendinum in villam que Veim vocatur perpetuo possidendum largiente mihi eodem abbate sua spontanea voluntate ob memoriale sempiternum triginta tres libras cenomannenses Et ut hec mea donatio inconcussa in posterum successionibus maneat perpetuum subter manu propria signum vivifice crucis imprimere curavi Signum gloriosissimi Normannorum ducis Guillelmi + Testes autem affuerunt Johannes presul Abrincensis + Hugo presul Lexoviensis + Rotbertus Bertram + Richardus vicecomes + Radulfus cubicularius + Radulfus filius ejus et alii quam plurimi