Charter Document - 03770091
Charter Number: | 03770091 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1076 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
W[illelmus] rex Anglorum I[ohanni] abbati salutem Diu mecum cogitavi mihi dilecte in cuius manu et custodia possem mittere et commendare abbatiam sancti Petri de Westmonasterio quia in maxima veneratione et habeo et ex debito habere debeo Ibi enim iacet vir beate memorie dominus meus et cognatus rex Ethuuardus Ibi etiam tumulata est regina Etgith uxor eius inclita Ego etiam ibidem Dei clementia providente sceptrum et coronam totius regni anglici suscepi Tandem consilio Lanfranci archiepiscopi meorumque procerum Vitalem abbatem quamvis invitum ad hoc coegi ut illam assumeret Cum enim abbatiam de Bernaco ex minimo multum ut patet sublimaverit intellexi illum dignum esse abbatia de Westmonasterio et utilitate et prudentia Quapropter liceat mihi istud fieri quod de eo communi consilio meorum providi procerum licentia tua et bona voluntate et conventus fratrum Volo etiam tibi notum esse me elegisse Osbernum fratrem scilicet Vitalis abbatis ut habeat abbatiam de Bernaco et hoc tua licentia mihi fieri liceat Vale