Charter Document - 03770089

Charter Document - 03770089


Charter Number: 03770089
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1071 - 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W rex Anglorum Willelmo Lundonie episcopo et Gosfrido de Magna Villa et vicecomiti omnibusque ministris et fidelibus suis Francis et Anglis in Middelsexan salutem Sciatis quia volo et firmiter precipio quod Sanctus Petrus et monachi Westmonasterii ad subsidium victuale habeant terram que Cealchithe vocatur cum silvis et campis cum pratis et pascuis et cum omnibus sibi iuste pertinentibus cum saca et socna et toll et team cum latrone et emissione et cum omnibus rebus et consuetudinibus et legibus tam bene et tam plene sicuti umquam melius et liberius Turstanus huscarlus Edwardi regis cognati mei de eodem rege in allodium libere tenuit et ipse illud predicto sancto loco donavit et subiecit quemadmodum prescriptus gloriosus rex pleniter concessit et per cartas privilegii sui corroboravit atque confirmavit Unde concedo et inconvulse stabilio ut bene et quiete et honorifice et libere et absque omni calumpnia et inquietudine teneant Et defendo et prohibeo super x libras forisfacture ut nullus inde auferat aut tollat unam acram aut de silva aut de campo neque aliquis eis ulla unquam occasione iniuriam vel torturam inde faciat neque eos in aliquo molestare sive disturbare presumat aut ullo modo se intromittere ullo tempore audeat nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii Testibus Odone episcopo Baiocensi Gosfrido Const episcopo Walchelino Wint episcopo Willelmo Dunelm episcopo Rodberto comite Rodberto comite Alano comite Haymone dapifero Rogerio Bigod Yvone Taillebosc Rodberto de Oleyo et multis aliis Apud Westmonasterium in Natali Domini

Source (click image below to view full size)