Charter Document - 03770073
Charter Number: | 03770073 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1074 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Willelmus Dei gratia gloriosus rex Anglorum et comes invictus Normannorum Si ea que pro statu et utilitate ecclesiarum in regno et comitatu nostro statuuntur nostris confirmamus edictis hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem et totius regni a Deo nobis commissi tutelam mansurum esse credimus et retribuentem Deum exinde in futuro habere confidimus Igitur notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quia ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum et comes Normannorum iussi hanc cartam fieri pro quadam concordia quam feci inter locum sancti Wandregisili Fontanellensen et Willelmum Ebroicensem comitem tempore Girberti abbatis Certe monachi sancti Wandregisili dum in foreste de Chaldebech et foreste de Gothvilla et in terra et in aqua plures coustumas ex dono et largitione avi mei Ricardi comitis proclamarent prout erat tempore Giraldi abbatis sicut inde adhuc plures vestituras et teneduras ostendunt comes vero Willelmus ad hec nollet acquiescere et hoc ex utraque parte vellent campi pugna probare ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum ne causa ecclesie determinaretur humano sanguine cum principium meorum consilio taliter feci pacem et concordiam ut et comes Willelmus bono animo erga locum remaneret et fratres sufficienter ad suas necessitates de hiis duabus forestibus haberent et hoc non ex dono alterius sed ex mea auctoritate et largitione cognoscerent Hoc autem taliter erit Quando monachi ad suum ardere et ad edificia monasterii et ad omnes officinarum suarum utilitates et ad illarum omnium suarum villarum et possessionum dominicas utilitates que in confinio harum duarum forestium sunt id est Chaldebech Sancte Geretrudis Louetot Staintot et Resenchon Bethevilla Abbatisvilla Gothvilla necesse habebunt forestarios vocabunt et forestarii quantum satis est convenienter et convenienti loco sine omni dilatione quantum opus fuerit ad fratrum necessitates dabunt Quod si forestarii vocati noluerint venire et dare tunc fratres licenter et sine omni calumpnia et tamen convenienter quantum opus fuerit ad suas necessitates de hiis duabus forestibus accipient et de mortbosch quantum volunt consuetudinaliter habebunt Monachi etiam omnes suas porcherias asserebant se posse per costumam in has duas forestes absque precio ad pascuam mittere sed comes Ebroicensis noluit nisi duas per costumam recognoscere Unde habita consilii deliberatione pro pace et concordia consensit adhuc et alias duas ut quatuor numero sint que absque precio per costumam in has forestas ad pascua intrent excepta haya sua et defensione Ac si comes in hayam suam et defensionem suas porcharias vel aliorum miserit tunc et monachorum porcharie absque precio licenter et sine omni calumpnia intrabunt in hayam et defensionem Pasturam vero pecorum et animalium sine contradicione ubicumque monachi semper habebunt Caveat etiam comes Willelmus vel quicunque successor suus has duas forestes tenuerit ne unquam in circuitu vel in confinio harum forestium mansiones hominum vel aliquid aliud edificium sibi faciat sed statim terra evacuata a silva perpetualiter terra iure hereditario remaneat sancto Wandregisilo Et ut hec auctoritas quam ob Dei amorem et anime mee remedium statuimus firmiorem obtineat vigorem et deinceps inconvulsa valeat perdurare manus nostre subscriptione eam subterfirmavimus Actum feliciter castro Iulia bona anno ab incarnatione Domini MLXXIIII indictione duodecima residente in sede Romana papa Gregorio anno secundo qui erat gloriosi Anglorum Willelmi annus adepti regni octavus Girberti abbatis in abbacia duodecimus + Signum Willelmi regis Anglorum + Signum Roberti filii regis + Signum Willelmi filii regis + Signum Willelmi Ebroicensis comitis + Signum Goisfridi filii Eudonis + Signum Rogeri de Montgomeri + Signum Rogeri de Belmont + Signum Eudonis dapiferi