Charter Document - 03770070

Charter Document - 03770070


Charter Number: 03770070
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1073
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Quisquis sanctorum consors et perpetue retributionis particeps fore desiderat oportet ut de rebus caducis et transitoriis celestia semperque manentia adquirere studeat Proindeque ego Hamelinus de Longiaco pariterque uxor mea nomine Helvisa filia Odonis Dublelli peccaminum nostrorum sarcinam cum Dei timore considerantes pro salute animarum nostrarum atque parentum nostrorum insuper et pro remedio anime Hugonis Dublelli minoris filii scilicet Odonis Dublelli cuius corpus in claustro sancti Vincentii sepultum requiescit una cum assensu et voluntate filii nostri Wauterii et filie nostre Hersendis meique privigni nomine Ilberti qui fuit filius Pagani adhibito etiam consilio et favore fidelium et amicorum nostrorum hortatu quoque et diligenti precatu domni Ernaldi Cenomanensis episcopi atque domni Raginaldi abbatis donavimus Deo et sancto martiri Vincentio locum sancte Marie vocabulo Tufiacum iure perpetuo habendum et in nomine celle semper possidendum cum omnibus sibi appendiciis terra scilicet culta et inculta bosco vineis pratis molendiniis furnilibus equitumque beneficiis tali scilicet conventionis tenore ut in eodem Tufiacensi loco sancte Marie semper Deo assidue sex monachi deserviant quorum tres sacerdotes sint ita tamen si loci substantia adeo abundaverit ut ibi vivere possint Quicquid vero preter eorum victualia necessaria supererit ad rectam abbatis sancti Vincentii dispositionem secundum Deum tractetur Donamus preterea eidem Deo et sancto Vincentio habendam perpetualiter atque possidendam ecclesiam sancte Marie de Monte Dublelli cum omnibus rebus ad illam pertinentibus sicut eas melius canonici solide et quiete et integre eam tenuerunt antea et quicquid ad eandem ecclesiam beate Marie recte pertinuisse bonorum virorum testimonio approbari poterit Concessimus etiam et ex tota voluntate annuimus cum consensu et favore omnium supradictorum ut quicumque hominum nostrorum volet habeat liberam donandi seu vendendi licentiam abbati et monachis sancti Vincentii aliquid sui beneficii ita tamen ne nos servitium debitum seu castelli nostri amittamus custodiam Ut autem dona supramemorata firma amodo permaneant stabiliaque omni tempore accepi ego Hamelinus a domno Raginaldo sancti Vincentii abbate et a monachis eius centum libras denariorum Cenoman[nensium] et uxor mea supranominata unam libram auri Ad mandandam igitur posteris suprascriptorum donorum tenacem memoriam iussimus inde scribi sicut mos est hanc testamenti cartam scriptamque manibus propriis firmavimus et a quibus oportuit rite fecimus corroborari in qua etiam testium nomina cum signis sunt annotata Signum Hamelini + Signum Helvise + Signum Waulterii filii sui + Signum Hersendis filie sue + Signum Ilberti privigni sui Signum Mathei de Monte Aureo Signum Drogonis fratris eius Signum Fulcherii de Monte Dublello Signum Rainardi fratris eius Signum Sevini de Sancto Karileppho Signum Willelmi de Rezena Signum Maugerii Signum Gauscelini Britonis Signum Goffridi filii eius Signum Effredi de Chinon Signum Raherii de Artin Signum Gaufridi de Maceriis Signum Roberti Godechalli Signum Fulcherii de Burguillio Signum Arnaldi Cenomannensis episcopi + Signum Wandelberti canonici Signum Drogonis canonici Signum Ribaudi Signum Warnerii Signum Raginaldi abbatis + Signum Tescelini monachi Signum Hugonis monachi Signum Warini monachi Signum Ernulfi presbiteri Signum Lamberti clerici Signum Widonis Scoriatoris Signum Salefridi Signum Odonis + Acta autem fuit hec auctorizatio in urbe Cenomannica in capitulo sancti Juliani iii d kalendas Aprilis tempore Philippi Francorum regis eo videlicet anno quo Robertus Willelmi regis Anglorum filius comitatum Cenomannensem recuperavit Et ergo Ernaldus Cenomannorum episcopus hoc etiam isti pagine inseri precepi ut qui huic voluntati nostre atque favori obvius esse voluerit maledictionem illam incurrat quam propheta in psalmo CVIII inde cantavit et presens pagina maneat inconvulsa quam pro rei huius firmitate manu propria subscripsi et fratribus meis beati Juliani canonicis roborandam tradidi quorum hic nomina conscripta sunt cum signis Signum Hoelli decani + Signum Ingelberti precentoris Signum Algodi Signum Sabini Signum Umberti Signum Aviani Signum Raginaldi Signum Hugonis Signum Wauterii Osberni Signum Wandelberti Signum Frogerii Signum Huberti Signum Witherii Signum Godefridi Signum Warini Signum Johannis Signum Raginaldi abbatis Signum Alberici monachi Signum Willelmi monachi sancti Petri + Sciendum est etiam quod Hugo Dublellus iunior cum fine vite sue confessionem peccatorum suorum faceret annuit Deo et beato Vincentio in cuius claustro sepultus est locum Tufiacensem supramemoratum sub presentia et testimonio duorum sacerdotum Aviani atque Sabini audiente Herberto filio Hugonis et eius uxore