Charter Document - 03770069
| Charter Number: | 03770069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1073 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Fugax rerum gestarum memoria litterarum vinculis est alliganda que et presentibus vel oblita in memoriam revocent vel ignorata notificent et futuris antiqua renovent et preterita representent Notum igitur perspicuitate istius carte fieri volumus fidelibus universis et maxime successoribus nostris quod Niellus alterius Nielli filius donationem quam suus pater fecerat sancto Martino apud Majus Monasterium in capitulo de sex ecclesiis consistentibus in insula que appellatur Grenerodium per deprecationem domni abbatis Bartholomei et aliorum monachorum sua auctoritate firmavit accepto ab ipso abbate beneficio predicti loci et uno tapetio satis optimo Et ut hoc auctoramentum per cuncta annorum curricula vigorem perpetuitatis obtineat corroboratum est manu illius nominatissimi Guillelmi regis Anglorum qui tunc temporis pro quibusdam suis negotiis tractandis apud Cenomanensem urbem manebat Cujus rei testes sunt quorum nomina subscripta sunt Signum Willelmi regis Anglorum Rotgerius de Bello monte Hainricus filius ejus Ingelrannus filius Ilberti Rotgerius de Viriaco Unfredus de Ostrehanno Willelmus filius Helgui Hugo episcopus de Luxovio Hugo de Gurniaco Ricardus de Curci Rodulfus filius Herluini Willelmus filius Hastenchi Rotgerius senescalcus episcopi Baiocacensis
