Charter Document - 03770068

Charter Document - 03770068


Charter Number: 03770068
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1073
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Cum nullus mortalium hoc in vacillanti seculo sapiat se esse ita perfecte stabilitum ut non ad futurum perveniat iudicium opportet ut quamdiu vita comes fuit se semper ornet operibus bonis ne post aditum vite penas inferni agnoscat imminere sibi Quapropter ego in Dei nomine Hugo Cenomannensis comes quia tanta totque futura timeo tormenta nolo retulere sed magnanimiter cupio firmare ea que de nostris sanctorum basilicis videor concedere quatinus hec predicta penarum tormenta possim vitare et cum sanctis in eterna requie feliciter permanere Ergo notum esse volo omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod quidem de meis con fidelibus videlicet Gauzfredus nostram adiens presentiam postulavit sibi fieri precepti firmitatem in sancti Petri ecclesie dotem in comitatu Cenomanensi in vico qui vocatur Sollempnis super alveum Sarte de terris quas de nostro possidet beneficio quatinus laventur eius peccata et regni celestis sibi patescat ianua Me ergo favente et nullo modo contradicente dat predictum vicum qui vocatur Sollempnisi cum omnibus appenditiis terris cultis et incultis pratis vineis ac duobus farinariis subtus monasterium sancti Petri in alveo Sarte positis Dat et etiam pertinentes ad hunc alios duos viculos quorum unus Cantusmerule et alter vocatur Rocadrellus Constant autem de beneficio ipsius Gauzfridi quos a suo fratre Rodulfo scilicet vicecomite mutuando subtraxit et sancte Dei ecclesie contulit Donat etiam quendam alium vicum nomine Meleriacum et alodum Busce cum omnibus inibi pertinentibus et cum licentia spaciandi in silva Dat quoque vicum qui vocatur Vilerias cum omnibus appenditiis quem a nobis servitio atque munere sibi adquisiverat De omnibus itaque istis terris omnem dimittit consuetudinem scilicet vicarie foreste venacionis banni carri et ut neque amplius sui vicarii seu forestarii vel brenarii sive canes in illis per consuetudinem iaceant terris Indulget quoque consuetudinem custodie castri Concedit insuper partem Buxedi cuiusdem viculi cum vicaria et ceteris consuetudinibus ut in aliis terris illam partem scilicet quam possidebat Primaldus vir Deo devotus qui reliquit seculum et secutus est Deus Tribuit denique omnem sepulturam castri Confert quoque et alodum quod dicitur Brenerias quod est situm ultra Medane fluvium Obtulit ergo nobis hoc preceptum in dedicatione basilice sedis adfirmandum presente episcopo Avesgaudo Cenomanensi et Huberto episcopo Andegavensi favente filio suo Drogone et Adelaide sua coniuge Huius etenim sancte ecclesie dotis quicumque diabolica factus suasione violator existere voluerit extraneus vel propinquus ex auctoritate Dei patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti ac sancte Marie virginis necnon Michaelis archangeli et omnium beatorum spirituum ordinum militie celestis et sancti Baptiste Johannis Petri quoque et Pauli ceterorumque apostolorum martyrum confessorum atque virginum apostolicorum virorum patriarcharum episcoporum abbatum sacerdotum diaconorum subdiaconorum clericorum et omnium christiane religionis virorum sit excommunicatus anathematizatus maledictus ac inferni baratro perpetualiter reclusus nisi Deo et inibi habitantibus satisfacerit et quod presumpserit legaliter emendaverit Anno Domini MLXXIII III kal[endas] Aprilis roboratum est hoc preceptum a rege Anglorum apud Bonam villam S[ignum] Guillelmi regis Anglorum + S[ignum] Gau + fridi comitis Sig+num Fulconis S[ignum] Hugonis comitis S[ignum] Gauzfridi qui fieri statuit S[ignum] Adelaidis sue uxoris S[ignum] Drogonis et Burchardi et Lisiardi filiorum eorum S[ignum] Rodulfi vicecomitis S[ignum] Odonis fratris eius S[ignum] Patrici S[ignum] Hugonis vicarii S[ignum] Willelmi Triumpilorum S[ignum] Aimerici De firmatione huius precepti quod firmaverunt in Andegavensis camera civitatis scilicet de vicaria alodibus et de omnibus consuetudinibus quas ibi tenebat comes Gauffridus iuste et iniuste testibus hiis Aymerico de Tienns et Gaufrido Crasse et Fulcone de Boeria et Gauffrido de Pliaco Ysembardo Bardone Roberto preposito et Fulcone cappellano atque canonicis sancti Laudi Gerberto et Symone et Hugone et Ebone Hu+go S[ignum] Er+naldi episcopi S[ignum] [Av]esgaudi episcopi S[ignum] Huberti episcopi S[ignum] Ingelbaudi abbatis S[ignum] Rainaldi abbatis S[ignum] Rotberti grammatici S[ignum] Warini hec dictantis et scribentis S[ignum] Rainaldi sacerdotis S[ignum] Rainaldi Grasselli S[ignum] Guarnerii monachi S[ignum] Rainberti monachi S[ignum] Aviani clerici S[ignum] Guiterni Castoris S[ignum] Martini filii Ingolbaudi clerici S[ignum] Rainaldi clerici vetule auricule S[ignum] Guidonis excoriatoris villani S[ignum] Arnaldi episcopi S[ignum] Hugonis episcopi S[ignum] Rainaldi abbatis S[ignum] Guillelmi monachi S[ignum] Herberti monachi S[ignum] Gandoberti clerici S[ignum] Gauzfridi Lisiardi filii S[ignum] Gualteri militis S[ignum] Otrici prepositi S[ignum] Herberti militis filii Gunberti S[ignum] Salomonis filii Normandi S[ignum] Patrici S[ignum] Ranulfi filii Hugonis vicarii S[ignum] Adelardi abbatis S[ignum] Frotgerii prioris S[ignum] Frederici monachi S[ignum] Girardi monachi cantoris S[ignum] Gisleberti monachi S[ignum] Breverii monachi S[ignum] Guillelmi monachi