Charter Document - 03770064
Charter Number: | 03770064 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1072 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
Huntington Library - HM 45146 (p1) |
Charter:
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MLXXII Pontificatus autem Domini Pape Alexandri xi Regni vero Willielmi gloriosi Regis Anglorum vi ex præcepto ejusdem Alexandri Pape annuente eodem Rege in præsentia ipsius et Episcoporum atque Abbatum ventilata est causa de Primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure Ecclesie sue proclamabat et de ordinationibus quorundam Episcoporum de quibus ad quem specialiter pertinerent certum minime constabat et tandem aliquando diversarum sanctarum scripturarum auctoritatibus probatum atque ostensum est quod Eboracensem Ecclesia Cantuariensi debeat subjacere ejusque Archiepiscopis ut Primatus totius Britannie dispositionibus in hiis que ad Christianam Religionem pertinent in omnibus obedire Subjectionem vero Dunelmensis hoc est Lindisfarnensis Ecclesie atque omnium regionum a Lichisfeldensis Episcopi et Humbre magni fluvii usque ad extremos Scotie fines et quicquid ex parte predicti fluminis ad parochiam Eboracensem Ecclesie jure competit Cantuariensis Metropolitanus Eboracensem Archiepiscopo ejusque successoribus obtinere concessit Ita ut si Cantuariensis Archiepiscopus Concilium cogere voluerit ubicumque ei visum fuerit Eboracenses Archiepiscopus sui præsentiam cum omnibus sibi subjectis ad nutum ejus exhibebit et Canonicis dispositionibus obediens existet Quod vero Eboracenses Archiepiscopus Cantuariensis Archiepiscopo facere etiam cum juramento debeat Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus ex antiqua antecessorum consuetudine ostendit sed ob amorem Regis Thome Eboracensem Archiepiscopo facere sacramentum relaxavit scriptamque tantum prosessionem recepit non prejudicans successoribus suis qui sacramentum cum processione a successoribus Thome exigere voluerint Si Archiepiscopus Cantuariensis vitam finierit Eboracensem Archiepiscopus Doroberniam veniet et cum qui electus fuerit cum ceteris prefate Ecclesie Episcopis ut Primatem proprium jure consecrabit Quod si Eboracensis Archiepiscopus obierit is qui ei successurus eligitur accepto a Rege Archiepiscopatus dono Cantuariam vel ubi Cantuarensi Archiepiscopo placuerit accedet et ab ipso Ordinationem Canonico more suscipiet Huic Constitutioni consenserunt præfatus Rex et Archiepiscopi Lanfrancus Cantuariensis et Thomas Eboracensis et Hubertus sancte Romana Ecclesie subdiaconus et prefati Alexandri Pape Legatus et ceteri qui interfuerunt Episcopi et Abbates Ventilata autem est hæc causa prius apud Wentanam civitatem in Paschali solemnitate in Capella Regia que sita est in Castello postea in Villa Regia que vocatur Widlefore ubi et finem accepit in præsentia Regis Episcoporum Abbatum diversorum Ordinum qui congregati erant ad Curiam in festivitate Pentecostes Signum Willielmi Regis Signum Matilde Regine Ego Hubertus sancta Romana Ecclesie Lector et Domini Alexandri Pape Legatus subscripsi Ego Lanfrancus Doroberensis Archiepiscopus subscripsi Ego Thomas Eboracensis Archiepiscopis subscripsi Ego Willielmus Londonensis Episcopus consensi Ego Hermannus Scireburnensis Episcopus subnotavi Ego Wlstanua Wigornensis Episcopus sub Ego Walterus Hereford Episcopus Ego Giso Wellensis Episcopus consensi Ego Remegius Dorcasistrensis Episcopus consensi Ego Walkelinus Wentanensis Episcopus sub Ego Herefaltus Helmanensis Episcopus sub Ego Stigandus Cicestrensis Episcopus consensi Ego Siwardus Rofensis Episcopus consensi Ego Osbertus Exoniensis Episcopus consensi Ego Odo Baiocensis Episcopus et Comes Cancie consensi Ego Goisfridus Constanciensis Episcopus et unus de Primatibus Anglorum consensi Ego Scotlandus Abbas Cenobii Sancti Augustini consensi Ego Eilwinus Abbas Cenobii quod Ramsei dicitur consensi Ego Elnothus Glastoniensis Abbas consensi Ego Turstanus Abbas Cenobii quod in Insula que Ely dicitur situm est consensi Ego Wlnotus Abbas Cenobii quod Cheretesei dicitur consensi Ego Elwinus Abbas Cenobii Evesendi consensi Ego Fridericus Abbas sancti Albani consensi Ego Goiffridus Abbas sancti Petri quod non longe a Lund situm est consensi Ego Baldwinus Abbas Cenobii sancti Edmundi consensi Ego Turoldus Abbas de Burg consensi Ego Adelmus Abbas Abendonie consensi Ego Rnaldus Abbas Novi Monasterii Wintonie consensi