Charter Document - 03770056

Charter Document - 03770056


Charter Number: 03770056
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1070 - 1071
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum concedo sancto Amando de omnibus rebus quas in Rothomago habent sanctimoniales ita per omnia liberas consuetudines sicut sanctus Odoenus habet suas res Preterea concedo sancto Amando quatuor viros panificos ab omni servicio meo quietos et liberos et moltam suam sed et moltam similiter omnium civium sancti Amandi et theloneum et exitum et unam domum in vico Burnengi Iterum etiam dono sancto Amando ad victum ancillarum ibidem congregatarum decimas quas habeo in forestis de Aliero monte et Alwit tam in essart quam in denariis Dono etiam predicto sancto decimam denariorum meorum de Barbefluvio et de sancto Jacobo et decimam mee molationis de Rothomago Concedo quoque predicto sancto unum mercatum in Sedana unaquaque ebdomada die dominica