Charter Document - 03770052
Charter Number: | 03770052 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1067 - 1071 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum Remigio episcopo Linc et Willelmo filio Osberti et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis de Oxenfordscira salutem Sciatis quia volo et firmiter precipio ut ecclesia Sancti Petri Westm et Edwinus abbas et monachi eiusdem ecclesie habeant manerium suum Gihtslepe in quo videlicet rex Edwardus cognatus meus fuit natus cum omnibus rebus et appendiciis suis ita plene et quiete et libere sicut predictus rex melius et plenius illis concessit et sicut etiam rex prefatus ad dedicacionem illius ecclesie in dotem perpetuam eternaliter eandem hereditauit ecclesiam Concedo illis itaque in eodem manerio sacam et socam cum toll et team et latrone cum omnibus aliis consuetudinibus et legibus que ad meam regiam dignitatem pertinent Preterea clamo eos quietos amodo ab omnibus querelis et sciris et hundredis et a scoto et ab omni mea consuetudine et censu pecunie que geld et danegeld anglice vocatur Et nolo ut aliquis aliquid de illo auferat aut diminuat nec ullus aliquam omnino habeat intromissionem aliquo tempore nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii T Odone episcopo et Roberto comite de Moret fratribus meis et Hugone de Mundford