Charter Document - 03770035

Charter Document - 03770035


Charter Number: 03770035
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1070
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Willelmus ineffabili Dei providentia rex Anglorum ex hiis que Omnipotens Deus sua gratia michi largiri dignatus est quedam concedo ecclesie Sancti Augustini Anglorum Apostoli que sita est in suburbio urbis Cantuarie pro salute anime mee et parentum meorum [et] predecessorum et successorum hereditario iure Hec sunt ecclesie et decime duarum mansionum videlicet Fauersham et Middeltona ex omnibus redditibus que michi redduntur ex hiis mansionibus et omnibus ibidem appendentibus terra silva pratis et aqua excepta decima mellis et gabli denariorum Hec omnia ex integro concedo Sancto Augustino et abbati et fratribus ut habeant teneant et possideant in perpetuum Si quis autem huic nostre donacioni contraire presumpserit anathemati subiacebit Facta est hec donacio in villa que dicitur Wyndesor anno incarnationis domini millesimo LXX Testibus episcopo Gosfrido de Sanct Loth et Willielmo presule Londiniensi et Hugone de Port et aliis eius quam plurimis optimatibus

Source (click image below to view full size)