Charter Document - 03770030

Charter Document - 03770030


Charter Number: 03770030
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1068
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

He sunt res sancti Martini de Troarno quas Rogerius comes litteris voluit annotari et regis Willelmi manu roborandas presentari In primis Troarnus totus ex integro in terra in ecclesiis in hominibus et in omnibus consuetudinibus vel costumis que inde possunt exire Et quia mare erat transiturus cum rege addidit ipse Rogerius ipsa die festivitatis Omnium Sanctorum suggestione fidelium suorum et requisitione monachorum totam sclusam predicti videlicet Troarni a terra usque ad terram donans eam sancto Martino et in hac carta precepit ascribi Deinde de Buris excepta parte matris totam partem que sua fuerat in terra et silva et pratis et aqua et ecclesia et piscariis cum tota decima omnium et terra presbiteri deinde ecclesiam totam de Turfredivilla et maximam partem terre illius et terram Rainaldi Malleart terram quoque Gauffridi cognomine Stulti pro qua ipse Gauffridus factus est monachus in monasterio sancti Martini et terram Rogerii in Ranvilla ecclesiam quoque de Salnervilla et totam Ledrosam et ecclesiam sancte Marie de Iohannisvilla cum terra presbiteri et integro molendino ecclesiamque sancti Paterni cum omni terra quam mater ipsius Rogerii ibi tenet in vita sua medietatem quoque molendini de Rameta et ecclesiam sancti Sansonis cum burgo et terra Willelmi clerici et Ingulfi sed et ecclesiam sancti Silvini et [Rainerii mansioli] cum ecclesia sancti Petri et cum tota decima earum et moltura et decima telonei et nutrimenti et terra Morini carpentarii et quam dedit nuper Rogerius Tanetin cum tercia [parte molendini] et aque et [arpento vinee in Airam ecclesias etiam de Trum] sancti Petri et sancti Germani et sancti Vulfranni cum terra presbiteri et decima molendini et telonei et nutrimenti ecclesiam vero de Croceio cum tota decima terre et [molendini et nutrimenti] et decima totius [redditionis de Gulferno et de Montegomerico] decimam telonei et molendini necnon ecclesiam totam de Golet cum terra de Crepicor et duabus piscariis terram sancti Ypoliti et Geborei cum honore Ursi militis et quicquid Gauffridus clericus tenebat in [Reinvilla de eodem Rogerio] cum decima et ecclesia sancti Martini et cum uno piscatore et terra eius ecclesias quoque de Rupetra et Wilmunt et Furnovilla terram etiam Gisleberti Berbium quam habebat in sancto Silvino necnon et Heldestot et Ernoltot sicut habuerat Hugo [pincerna] et dederat sancto Martino Huc usque de dono Rogerii vicecomitis Que autem subscripta sunt de dono regis et baronum suorum Hec sunt in Cadomo domus Mauri cum allodio suo et omnibus consuetudinibus in Goisbertivilla terra Alveredi Malbeuhenc et terra Theroldi clerici similiter cum consuetudinibus que ad regem pertinent et decima in Dumoldivilla terra Rannulfi et consuetudines pertinentes ad regem cum decima et parte ecclesie in Billeio terra Radulfi Querolt et fratrum eius cum consuetudinibus que ad regem pertinent et decima earum et in Furno terra duorum hominum in Falesia tota terra Wesman et consuetudines eius ad regem pertinentes Et ista sunt de propriis regis Willelmi Que vero dederunt ecclesie sancti Martini barones eius et coram eo concesserunt hec sunt Rogerius de Belmont dedit unum carrum in Brotona cum pastura porcorum sancti Martini Herbertus de Spineto et soror eius Mathildis dederunt in Diva totam ecclesiam cum burgariis et salinis et parte sue terre in Calvomonte in territorio Lingronie dedit Willelmus de Columberiis totam ecclesiam cum tercia parte decime pro Willelmo filio suo facto monacho in monasterio sancti Martini in mansiolo vero quod Tallivilla dicitur concesserunt quicquid habebant Turstinus de Croillio Willelmus de Columberiis Roscelinus filius Heraldi Rotbertus filius Rainfredi Ricardus vicecomes Abrincatensis pro salute domini sui et animarum suarum que villula circa duas acras habet in fundo suo que terra deserta erat quando eam dederunt pro Rainfredum monachum et pro Petrum sancto Martino erant autem isti duo monachi amici ipsorum baronum et principis Normannie hanc autem absolutam concesserunt et hospites ipsius terre absolutos ab omni requisitione alicuius debiti sicut elemosinam datam Deo [pro salute] sua et quicquid circa villulam dederunt ipsi et fideles sui de terra sua ad augmentum elemosine sue Oddo vero episcopus Baiocensis dedit de ipso mansiolo et ipsius villule ecclesie totas consuetudines que ad episcopatum pertinent et ipse rex libenter [concessit] et barones sui Willelmus autem de Columberiis concessit et dedit totam decimam de omni re territorii ipsius villule que pertinebat ad eum terram quoque Petri monachi scilicet xiii acras quam tenuerat de illo in laicali habitu concessit sancto Martino [Rainaldus] Burgevin dedit unum piscatorem cum terra in Lio Hugo Britto dedit decimam totius terre sue quam habebat in Filgeriis et decimam molendini et terram trium hospitum et in Stolvio decimam telonei et molendini et terram unius [burgarii] Et ego Willelmus dux Normannorum Dei gratia et rex Anglorum omnes superscriptas elemosinas in ecclesiis in decimis in terra et in consuetudines sicut sunt facte et concesse a me et fidelibus meis sic concedo et confirmo [in presencia et] testimonio fidelium meorum qui presentes assunt ut sancti Martini Troarnensis abbas et monachi eas firmiter teneant in perpetuo et quiete maneant sub defensione mea et heredum meorum contra omnes adversarios sicut [debent esse] elemosine fidelium et bonorum christianorum pro salute nostra et antecessorum et successorum nostrorum Signum + regis Willelmi Anglorum Signum + Malthildis regine Signum + Iohannis archiepiscopi Signum + [Oddonis] episcopi Baiocensis Signum + Hugonis episcopi Luxoviensis Signum + Rogerii de Montegomerico Signum + Rotberti comitis filii regis Signum Rotberti filii ipsius Rogerii Signum + Oddonis comitis Signum + Ricardi de Corcei Signum Radulfi de Monte Pincion Hanc cartam quisquis voluerit infirmare vel aliquid ex his que hic scripta sunt de loco Troarni in honore sancti Martini constructo auferre anathema sit nisi resipuerit et emendaverit Quicumque vero huius carte auctoritatem tenuerit vel firmaverit possessor fiat eterne benedictionis Amen Hec firmatio facta est a rege Willelmo Anglorum et principe Normannorum anno dominice incarnationis millesimo lxviii secundo vero ex quo in regem unctus est et coronatus Approbamus Roberti comitis filii regis