Charter Document - 03770028

Charter Document - 03770028


Charter Number: 03770028
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1069
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Exeter Cathedral Library - 2528

Charter:

Mundo accrescentia mala minantur etiam mundi appropinquare excidia et beatius est hominem mortalem illuc mentis passibus tendere ubi post finem hujus vite beatis datur perenniter vivere Hoc enim vivere beatissimum oportet regem christianum omni mentis conamine sibi alacriter emere quia miserabile est regem hoc seculo coronari et in futuro eternis penis mancipari Hec vero vigili mente intuens bis quoque ne succumbam precavens Ego Wilhelmus victoriosus Anglorum basileus concessi fidelem meum Leofricum episcopum septem mansos terre in privatis locis hoc est apud Bemtune et Estune et Ceommanyg ac Holacumb ecclesie sancti Petri apostoli in Exonia ubi ejus episcopalis sedes est donare et canonicorum ejusdem ecclesie victum ampliaret hereditario jure tam in magnis quam in modicis rebus ad serite pertinentibus videlicet agris silvis pratis pascuis cultis et incultis exitibus et reditibus eo tenore ac concessu ut prefata terra ab omni censu sit libera excepta expeditione pontis ac urbis constructione et restauratione Si quis autem quod absit diabolo instigante meum regalem concessum presumat evertere et beneficia predicte ecclesie et canonicis data detrahere vel in aliquo minuere nisi conversus reddendo et dupliciter restituendo sancte Dei ecclesie satisfaciat in resurrectione beatorum divina voce damnatus fiat socius omnium demoniorum Anno Dominice incarnationis millesimo LXVIIII consentiente Wilhelmo rege data est hec terra ecclesie sancti Petri apostoli in Exonia civitate a venerabili presule Leofrico sub testimonio eorum qui subscripti sunt [] Ego Wilhelmus Dei gratia rex Anglorum hanc donationem perpetue memorie mandavi Ego Mathilda regina adjuvi Ego Stigandus archiepiscopus christi ecclesie confirmavi Ego Odo episcopus consolidavi Ego Herimannus episcopus corroboravi Ego Leofricus episcopus concessi et subscripsi Ego Gosfredus episcopus consensi Ego Gyso episcopus assensum prebui Ego Wilhelmus episcopus confortavi Ego Baldwinus abbas dignum duxi Ego Rodbertus comes Ego Wilhelmus comes Ego Brient comes Ego Edwinus comes Ego Morkerinus comes Ego Ranlfus comes Ego Arfastus cancellarius Ego Ingelricus presbiter Ego Wilhelmus vicecomes Ego Rodbertus vicecomes Ego Roegerius vicecomes Ego Leofnodus minister Ego Ricardus minister Ego Folco minister Ego Hugo minister Ego Raulfus minister