Charter Document - 03750015

Charter Document - 03750015


Charter Number: 03750015
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1288
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guichardus de Thoiriaco curatus de Soucia prior de Peitoir et de Hylacu notum facio universis presentes litteras inspecturis Quod cum controversia seu discordia verteretur inter me ex una parte et priorem et conventum Boni loci Cartusiensis ordinis Bisuntine diocesis ex altera Super eo videlicet quod ego dictus Guichardus dicebam dictos religiosos teneri in viginti solidis annualibus quos solvunt ecclesie de Gignie occasione quarumdam decimarum quas tenent sub annuo censu ab ecclesia de Gignia que quidem decime spectabant ad obedientiam de Islaco tandem facta est plena fides post ostensionem cujusdam bone littere quod dicti religiosi tenentur dictum censum ponere super altare sancti Petri de Gignie infra octabas beati Martini unde et liquido constat quod dicti religiosi occasione dictorum viginti solidorum quos ab eis exigebam in aliquo [] Attendens igitur quod tanto sunt graviora peccata quanto diutius infelices animas detinent alligatas nolo dictos religiosos super dicta causa seu exactione de cetero molestare seu etiam perturbare sed eos quitto penitus et absolvo salvo jure quod habeo vel habere intendo contra priorem et conventum de Gignia super dicto censu quem superius nominato bona fide super dicta omnia attendere et firmiter observare nec contra venire [] In cujus rei testimonium sigillo prioris Valiiscluse una cum sigillo meo presentem litteram roboravi [] Datum anno Domini MCC octogesimo octavo mense marcii