Charter Document - 03750009

Charter Document - 03750009


Charter Number: 03750009
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis H abbas de Goyle et P prior Ginniacensis et P prior Boniloci et G decanus de Montania et W minister archipresbyteratus sancti Amoris notitiam rei geste universitati vestre significare volumus quod cum inter monachos de Miratorio Cisterciensis ordinis et canonicos de Grandivalle super loco et Grangia de Estival controversia fuisset diutius agitata tandem per Dei gratiam ad pacem et concordiam nostro fuit arbitrio revocata Compromissione siquidem in nos ab utraque parte unanimiter facta hoc modo fuit a nobis questio terminata Monachi de Miratorio concesserunt secundum arbitrium nostrum canonicis de Grandivalle locum et grangiam de Estival cum appenditiis suis et quidquid juris ibi habere ex donationis titulo vel quolibet alio modo videbantur jure perpetuo possidendam ita tamen ut predicti canonici domui de Miratorio in festo sancti Michaelis persolvant pro jam dicto loco pensionem annuam duodecim solidorum Stephaniensis monete ad eandem ecclesiam de Miratorio per proprium canonicorum nuncium deportandam Promiserunt insuper monachi sepe dicti quod cartulas et munimenta que habent a domino Cuselli super donationem ejusdem loci eisdem canonicis quantumcumque et ubicumque opus fuerit expensis tamen canonicorum exhibebunt Ne autem hujusmodi compositio concussionem aliquam vel calumpniam patiatur in posterum ad cautelam et rei memoriam conscriptam inde cerographum per alphabetum divisum sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari adjicientes ut illi parti cyrographi que penes monachos remaneret canonici capituli sui sigillum apponerent et converso partem canonicorum monachi sigilla rent Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCCXVIII VI idus novembris