Charter Document - 03750003
Charter Number: | 03750003 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0910 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Domini nongentesimo decimo gloriosus dux Aquitanorum venerandis apostolis Petro et Paulo construxit monasterium in valle que dicitur Cluniaca ibique venerabilem Bernonem designavit abbatem [] Berno sanctissimus primus abbas etiam primitus ecclesiam Cluniacensem incepit regere anno ab incarnatione Domini DCCCCX [] et rexit annis XVI Is Berno ex comitibus Burgundie fuit abbas Balmensis in omnibus bene et honeste agens Qui vigorem discipline quem a sancto Euticio loci Balmensis cenobii fundatore susceperat successor virtutis illius egregie sequebatur [] De quo quidem Euticio legitur [] Ipse fuit institutor consuetudinum que in monasteriis hactenus servantur Venerabilis igitur pater Berno habuit discipulos sanctos scilicet Odonem Adegrinum et Widonem venerabilem nepotem suum quem abbatie Balmensis abbatem fecit Cluniacensi vero cenobio sanctum prefecit Odonem Berno vero abbas ordinatus est a sancto Gedeone archiepiscopo Bisuntino Qui Berno obiit idibus januarii jacetque apud Cluniacum in veteri ecclesia Sancti Petri retro altare sancti Benedicti quod nunc ab aliquibus dicitur esse altare sancte Catharine