Charter Document - 03742060

Charter Document - 03742060


Charter Number: 03742060
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Tithe
Date: 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In provincia Burgundie supra Rhodanum rapidissimum fluvium civitas quedam est fundata nomine Lugdunum que antiqua dignitate prima est Gallie Ibi subjectione obedientie subdite sunt tres opulente civitates prima Rhotomagensis que caput est provincie que mutato nomine nunc appellatur Normannia Secunda Turonensis cui prefuit magnus in oculis Dei Martinus episcopus Tertia Senonensis que finis dicitur esse Gallie et initium Burgundie venientibus a mari Britannico Archiepiscopus predicte civitatis et Comes Matisconensis Girardus expeditione incante facta castellum quoddam quod vocatur Esirus quod est quasi clavus confixus in oculis civitatis Lugdunensis reversum in cupientes in virtute brachii sui ferro et flammis vehementer aggressi fuerant Dumque totis viribus elaborarent eum expugnare duo comites Albonerus et Forensis derepente ab insidiis erumpentes irruerunt super eos Impetum quorum ferre non valentes castro cesserunt expugnationi finem fecerunt ac deinde terga eis dederunt Illi fugientes velociter insequentes alios in ore gladio trucidarunt alios membris mutilarunt Hoc audito infortunio civitas tota et vultum et habitum mutaverat cui grandis erat materia dolendi dum alius audiret patrem suum morti traditum alius fratrem vel amicum ad mortem vulneratum vel aliquo membrorum privatum His ita gestis supervenit corpus Taurini quod dolorum multorum eis remedium fuit [] [Inde miracula multa patrantur] in ecclesia B Nicetii in qua sanctissimum corpus depositum A predicta civitate castrum quoddam Monloelli non multis millibus distat oppositione sua satis jocundum Hinc habet vineas Inde prata multiplici flore ridentia proximitas Rhodani fluvii piscium penuriam pati non permittit Hoc militaribus viris plenum et pudicitia feminarum adornatum dulcem solet prestare advenientibus mansionem In quod cum venisset inclytus Taurinus non facile est relatu quanto studio gens illa se preparaverit in occursum ejus [] [Ibique miracula multa] In territorio Lugdunensi villa quedam est vocabulo S Christophorus in juridictione abbatis Rainberti posita In ecclesia illius cum quidam fideles [] [Ibi miracula] In loco cui Maximiacus nomen est quedam infirma mulier conversabatur [] [Ibi miracula] Ville cui vocabulum est Chalamont cum appropiaret Sanctus Dei universus populus utriusque sexus finibus suis egressus in occursum ejus procedens [] [Ibi miracula] Cum inde ad vallem que dicitur de Curneias pervenisset reverentissimus confessor turba copiosa que ad famam ejus convolarat fines undique repleverat In ea erat quidam clericus de villa Gisiaci quem tanta infirmitas opprimebat ut impotentiam omnium membrorum pateretur [] [Miraculo sanatur] Tot igitur regionibus peragratis et immensis locerum spatiis emensis paucisque de multis miraculis factis in scripto redactis Sanct Confess Taurinus ad delectabile habitaculum suum Gigniacense monasterium redire cepit Ad occursum ejus tota patria que cum gravi molestia absentiam ejus diu sustinuerat ad duo milliaria prope eodem monasterio cum Conventu fratrum vestibus albis induto obvia venit Erat in ea muliercula quedam de burgo Cuiselli cui continuus langor de muliere preter naturam nihil demiserat jacebat tanquam simulacrum male effigiatum pedes manus et omnia membra ejus non ad jucunditatem nature sed ad penam mortis ei inerant qualiscumque morte vita deterior erat At vero ubi mulier illa odoriferum juxta corpus beati viri deposita et exposita mundissima ejus ossa concussa sunt et contremuerunt ita ut circumstantibus magnus terror incuteretur [id namque consuetudinis habebat quando de illo virtus exire et sanare infirmos volebat] Per hoc signum grex humillimus monachorum et devotus populus cognoscens viscera misericordie ejus esse commota sese in oratione cum contritione cordis dedere Sed priusquam ab oratione surgerent surrexit mulier a grabato suo et altera ab eo que fuerat sicut corpore ita anima mutata est Corpus recepit diu optatam sanitatem et anima deposuit qua gravabatur tristitiam Mirantur omnes qui aderant et nullum sanctorum parem vel similem beato Taurino in virtute miraculorum predicant Reportatur ad ecclesiam suam cum magna jubilatione sanctissimus Presul et in sede sua cum magno honore collocatur ubi ex tam magnis et preclaris miraculis coruscare non desistit ad laudem et gloriam Domini JC qui cum Patre et S Spiritu vivit et regnat per omnia secula seculorum Amen