Charter Document - 03741066
Charter Number: | 03741066 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego St comes Burgundie dedi ecclesie Sancte Marie de Chastia sub Salins Johanne filio meo comite Cabulon laudante decimas de Vilerobert et de l'Abierement devant Vilerobert quiete et pacifice ab eadem ecclesia in perpetuum possidendas Prior vero et monachi ejusdem ecclesie in recompensatione hujus doni dederunt mi et heredibus meis in perpetuum possidendum quidquid habent apud Sovens exceptis X jujeribus terre et IIII falcibus prati et uno casali et ecclesiasticis beneficiis decimis scilicet et eleemosinis et eis que veniunt ad altare Et ut hoc ratam et inconcussam habeat firmitatem presenti pagine sigillum meum apposui et Johannes filius meus comes Cabulonum et prior ecclesie de Chastia sub Salins in veritatis testimonium et munimen Actum anno gratie MCCXIX