Charter Document - 03741020
Charter Number: | 03741020 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0615 - 0650 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
In illo loco Berno abbas vir genuine nobilitatis corporis mentisque luce conspicuus basilicam in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et habitationes ordini monastico congruentes edificabat Ille plus abbatem operibus quam verbis ostendebat plus requam voce officium abbatis gerebat Nihil illi de monacho superbia usurpabat de abbate negligentia nihil illi auferebat monachus vita opere abbas erat Et quia multarum virtutum charismate plenus erat attamen super candelabrum et civitas supra montem sita erat Multum personam illius humilitas que monachalis habitus ornamentum est commendabat Vigilantia circa gregem sibi commissum nomen ei Bonum in vita presenti quod melius est quam divitie multe et mercedem bonam in eterna patria acquirebat et sicut preibat aliis dignitate sic precellebat operatione Primus ad omne bonum tanquam aries dominicus gregem ovium per diversa bonorum operum exercitia post se trahebat Tanta gravitate que abbati congruit plenus erat ut nullus dubitaret qui videret ipsum esse pastorem gregis Tanto zelo religionis fervebat ut Heliam vel Phinees in resecandis viliis referret Adeo misericordie visceribus circa penitentes affluebat ut sanctum Nicolaum pene redoleret Quanto itaque erga delinquentes austerus erat tanto benignus erga emendatos Unde austeritate misericors et misericordia non remissa pene hominem excedebat Sic itaque quos auctoritate Christo lucrifacere non poterat misericordia competenti ad Christum revocabat His duobus modis nullam ovem in ovili suo positam aberrare sinebat Evolabat Francia ad ejus magisterium virtutum ipsius insignia Anglia odorabatur Burgundia pendebat ad ejus arbitrium et manum suam ferule ejus ponebat Alemania mirabatur sub ejus fama que longe major erat re quam opinione Italia nutrix sapientum sapientiam illius videre desiderabat et omnia alia regna Bernonem sui temporis decorem et honorem affirmabant Unde mirum videtur quid cause extiterit cum opus et nomen sanctitatis habuerit quod ut festum ejus in terra celebretur non obtinuit Multos inferiores in humanitate patientia religione et aliarum virtutum dotibus legimus quorum festa celebramus Sancta propter merita et bona opera quis sanctus efficitur profecto cum magni apud Deum meriti et apud homines preclari nominis Berno sit non immerito sanctus putatus Unde sub dispositione sua dum mundanum militem indueret multa monasteria regenda susceperat videlicet Cluniacum monasterium tunc propter sui exordium tenue et exiguum nunc propter sui religionem et monastici ordinis rigorem omnium monasteriorum monasterium Balmense quoque Etiense et multa alia quorum longe est enumerare seriem Gigniaci locus ad quem corpora predictorum sunt evecta sanctorum situs est inter Lugdunensem provinciam que prima est Galliarum et Bisuntinam que nobilis est inter provincias cisalpinas Ibi namque et uterque archiepiscopatus Lugdunensis et Vesontionensis finem facientes terminum quem de jure transgredi non possunt prefixerunt Locus ille positione sua decorus aquarum et fontium meatu jucundus opacitate silvarum amenus clementia aeris saluber religioni colende idoneus erat et est et Deo propitio semper erit In eo bajulatores pretiosorum corporum prima die adventus sui in domo cujusdam pauperis hominis jucundam invenientes requiem noctem illam feliciter transegerunt Mane autem facto valedicentes hospiti suo et omnia prospera loco imprecantes ipsumque omni benedictione prosequentes tota die ambulantes adveniente crepusculo ad domum de qua exierant sunt reversi et credentes se errasse et ob hoc rectam viam pretermisisse errorem qui in humanis actibus plerumque versatur detestari ceperunt Dominus domus pauper sed dives bona voluntate nou timens fures quia non habebat unde posset exspoliari eos non tanquam hospites et advenas sed tanquam cives et domesticos gratanter recepit Cumque pro sua facultate eis tam devotum quam gratum exhibuisset convivium quietem noctis in eodem quo prius eis paravit loco Reficientes itaque somno artus factoque mane de lecto surgentes qua pergere deberent omni diligentia inquisierunt Auditis regionum vocabulis et terrarum proprietatibus diem totam frustra ambulando consumpserunt quoniam eo advesperascente ante fores jam dicte domus se positos invenerunt Attoniti autem et ultra quam dici posset admirantes valde timuerunt jam voluntatem sanctorum quorum corpora gestabant aliquantulum suspicantes non tamen pene agnoscentes velle eos ibi requiescere crediderunt Pauper hospes eis obviam procedens repletus gaudio [] Recedente nocte et aurora previa die adveniente invocato nomine Salvatoris et signo crucis frontibus suis imposito confidentes in patrocinio Sanctorum quorum deferebant corpora viam arripiunt Quid plura A mane usque ad vesperam arreptam viam carpentes post crepusculum in atriolo predicti hospitis sui non sine admiratione se translatos viderunt Jam cis res aperte claruit et quod Sancti Dei quorum secum habebant corpora locum illum in quo requiescerent elegerunt pro repetitione trine reversionis sue ad domum quasi per ostensionem trini miraculi eis innotuit Revera miraculum erat ut pote insolitum et contra cursum nature exhibitum ut tribus diebus iter agentes non possent a domo sepe dicta elongari Interrogant quis esset locus ille quo nomine censeretur abbas cujusmodi bonitas et perfectio in grege sibi commisso esse crederetur Respondetur eis quod ad placitum expositoris Locus ille Gigniacus appellatur mirumque si ipsi soli Bernonem abbatem non cognoscerent cujus fama et religio fere ubique terrarum nota erat Adjunctum est quod sicut sol illuminat terram sic ipse sapientia sua et religione totam illuminaret patriam vixque ei secundum in universa morum honestate posse reperiri Monachi ejus similes angelis in terra corpore positi celum mente inhabitabant Nihil eis commune cum hominibus nisi natura internis perfecti externis irreprehensibiles erant Christum in corde habebant Christum in ore sonabant Christum ostendebant in opere terrena omnia respuebant et tanquam lutum platearum calcabant hominis vires in vigilando in jejunando in orando transierant Regulam S Benedicti quam professi erant ad unguem servabant In melius operando quidam illorum magnarum virtutum pleni precepta Regule transcendebant adjicientes sibi ad laborem tanquam eis non sufficeret Regule observantia Orationibus eorum inclinabatur Dominus insensibilia obediebant elementa cum ad preces eorum pluvie diffunderentur et serenitas rursus pro opportunitate celum et terras letificaret non esse aliquem tantis criminibus irretitum qui ad jussum et admonitionem eorum non respiceret et exemplo corum sese non castificaret Accedentes itaque ad prefatum abbatem cum omni mansuetudine et humilitate qui essent unde venirent quid gestarent quomodo detinerentur seriatim narraverunt Pater ille audito quam impretiale pretium servis suis de longinquis regionibus deferri voluisset repletus gaudio et perfusus ora lacrymis pectusque pro devotione tundens erupit in vocem laudis divine et cum Psalmista corde et voce exclamavit Domine Deus virtutum Beati omnes qui sperant in te non privabis bonis eos qui ambulant in equitate in secula seculorum laudubunt te Deinde convocans universum cetum fratrum qualiter eos Dominus in benedictionibus dulcedinis prevenisset diligenter exponit Perorat tanquam facundus rhetor misericordiam Salvatoris merita Sanctorum quorum corpora in presentia eorum consistebant voluntatem eorum cui resisti impossibile erat pronuntiat desiderio suo satisfactum orationes eorum divinitus exauditas cum pretiosas reliquias haberent sub quarum patrocinio tutam deinceps et quietam agerent vitam Videbat illas oves dominicas nova cantica pre letitia frequentare insolitam jubilationem ostendere credebat eas Spiritu sancto repletas quoniam magnitudinem earum laudum preferebant quas humana vix mens capere poterat Tota villa vertitur in jubilum felicem locum felicem patriam proclamabat cui Dominus tam pretiosa corpora Sanctorum suorum largiri dignatus sit extendit palmas ad celum Salvatoris magnalia laudans doloris et meroris deinceps nesciam se futuram pronuntiat Uterque sexus mulierum et virorum infantum quoque immaturitas certatim irruunt in terram super quam Sanctorum corpora delata sunt loculum in quo continebantur tam amore quam veneratione osculantur Suscipiuntur a devotis fratribus pretiose reliquie ponuntur in ecclesia recens edificata patronus et advocatus loci illius ex tunc usque modo et in eternum beatus Taurinus constituitur Quanta miracula ad declaranda Sanctorum merita divina ibi pietas ostendere dignata sit non est nostre facultatis evolvere [] Postea locus iste a fulgure a tempestate et peste fuit immunis Paupercula domus et lignea in qua Sancti Dei tribus noctibus requieverunt vix potuit vetustate consumi cum omnia vetustas consumat Sepe in medio flammarum cum circumposite domus arderent illesa permansit Locus ille qui continuit eos in signum fuit populorum Si vir vel mulier irreverenter eum intravit statim divino judicio correpta penas luit si brutum animal teligit cecitate oculorum vel infirmitate membrorum divinitus est percussum plerumque sub obscura nocte vise sunt candele ardere audite sunt voces suavitatis et dulcedinis replete []
Markups
Names Markup:
In illo loco Berno abbas vir genuine nobilitatis corporis mentisque luce conspicuus basilicam in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et habitationes ordini monastico congruentes edificabat Ille plus abbatem operibus quam verbis ostendebat plus requam voce officium abbatis gerebat Nihil illi de monacho superbia usurpabat de abbate negligentia nihil illi auferebat monachus vita opere abbas erat Et quia multarum virtutum charismate plenus erat attamen super candelabrum et civitas supra montem sita erat Multum personam illius humilitas que monachalis habitus ornamentum est commendabat Vigilantia circa gregem sibi commissum nomen ei Bonum in vita presenti quod melius est quam divitie multe et mercedem bonam in eterna patria acquirebat et sicut preibat aliis dignitate sic precellebat operatione Primus ad omne bonum tanquam aries dominicus gregem ovium per diversa bonorum operum exercitia post se trahebat Tanta gravitate que abbati congruit plenus erat ut nullus dubitaret qui videret ipsum esse pastorem gregis Tanto zelo religionis fervebat ut Heliam vel Phinees in resecandis viliis referret Adeo misericordie visceribus circa penitentes affluebat ut sanctum Nicolaum pene redoleret Quanto itaque erga delinquentes austerus erat tanto benignus erga emendatos Unde austeritate misericors et misericordia non remissa pene hominem excedebat Sic itaque quos auctoritate Christo lucrifacere non poterat misericordia competenti ad Christum revocabat His duobus modis nullam ovem in ovili suo positam aberrare sinebat Evolabat Francia ad ejus magisterium virtutum ipsius insignia Anglia odorabatur Burgundia pendebat ad ejus arbitrium et manum suam ferule ejus ponebat Alemania mirabatur sub ejus fama que longe major erat re quam opinione Italia nutrix sapientum sapientiam illius videre desiderabat et omnia alia regna Bernonem sui temporis decorem et honorem affirmabant Unde mirum videtur quid cause extiterit cum opus et nomen sanctitatis habuerit quod ut festum ejus in terra celebretur non obtinuit Multos inferiores in humanitate patientia religione et aliarum virtutum dotibus legimus quorum festa celebramus Sancta propter merita et bona opera quis sanctus efficitur profecto cum magni apud Deum meriti et apud homines preclari nominis Berno sit non immerito sanctus putatus Unde sub dispositione sua dum mundanum militem indueret multa monasteria regenda susceperat videlicet Cluniacum monasterium tunc propter sui exordium tenue et exiguum nunc propter sui religionem et monastici ordinis rigorem omnium monasteriorum monasterium Balmense quoque Etiense et multa alia quorum longe est enumerare seriem Gigniaci locus ad quem corpora predictorum sunt evecta sanctorum situs est inter Lugdunensem provinciam que prima est Galliarum et Bisuntinam que nobilis est inter provincias cisalpinas Ibi namque et uterque archiepiscopatus Lugdunensis et Vesontionensis finem facientes terminum quem de jure transgredi non possunt prefixerunt Locus ille positione sua decorus aquarum et fontium meatu jucundus opacitate silvarum amenus clementia aeris saluber religioni colende idoneus erat et est et Deo propitio semper erit In eo bajulatores pretiosorum corporum prima die adventus sui in domo cujusdam pauperis hominis jucundam invenientes requiem noctem illam feliciter transegerunt Mane autem facto valedicentes hospiti suo et omnia prospera loco imprecantes ipsumque omni benedictione prosequentes tota die ambulantes adveniente crepusculo ad domum de qua exierant sunt reversi et credentes se errasse et ob hoc rectam viam pretermisisse errorem qui in humanis actibus plerumque versatur detestari ceperunt Dominus domus pauper sed dives bona voluntate nou timens fures quia non habebat unde posset exspoliari eos non tanquam hospites et advenas sed tanquam cives et domesticos gratanter recepit Cumque pro sua facultate eis tam devotum quam gratum exhibuisset convivium quietem noctis in eodem quo prius eis paravit loco Reficientes itaque somno artus factoque mane de lecto surgentes qua pergere deberent omni diligentia inquisierunt Auditis regionum vocabulis et terrarum proprietatibus diem totam frustra ambulando consumpserunt quoniam eo advesperascente ante fores jam dicte domus se positos invenerunt Attoniti autem et ultra quam dici posset admirantes valde timuerunt jam voluntatem sanctorum quorum corpora gestabant aliquantulum suspicantes non tamen pene agnoscentes velle eos ibi requiescere crediderunt Pauper hospes eis obviam procedens repletus gaudio []embed Recedente nocte et aurora previa die adveniente invocato nomine Salvatoris et signo crucis frontibus suis imposito confidentes in patrocinio Sanctorum quorum deferebant corpora viam arripiunt Quid plura A mane usque ad vesperam arreptam viam carpentes post crepusculum in atriolo predicti hospitis sui non sine admiratione se translatos viderunt Jam cis res aperte claruit et quod Sancti Dei quorum secum habebant corpora locum illum in quo requiescerent elegerunt pro repetitione trine reversionis sue ad domum quasi per ostensionem trini miraculi eis innotuit Revera miraculum erat ut pote insolitum et contra cursum nature exhibitum ut tribus diebus iter agentes non possent a domo sepe dicta elongari Interrogant quis esset locus ille quo nomine censeretur abbas cujusmodi bonitas et perfectio in grege sibi commisso esse crederetur Respondetur eis quod ad placitum expositoris Locus ille Gigniacus appellatur mirumque si ipsi soli Bernonem abbatem non cognoscerent cujus fama et religio fere ubique terrarum nota erat Adjunctum est quod sicut sol illuminat terram sic ipse sapientia sua et religione totam illuminaret patriam vixque ei secundum in universa morum honestate posse reperiri Monachi ejus similes angelis in terra corpore positi celum mente inhabitabant Nihil eis commune cum hominibus nisi natura internis perfecti externis irreprehensibiles erant Christum in corde habebant Christum in ore sonabant Christum ostendebant in opere terrena omnia respuebant et tanquam lutum platearum calcabant hominis vires in vigilando in jejunando in orando transierant Regulam S Benedicti quam professi erant ad unguem servabant In melius operando quidam illorum magnarum virtutum pleni precepta Regule transcendebant adjicientes sibi ad laborem tanquam eis non sufficeret Regule observantia Orationibus eorum inclinabatur Dominus insensibilia obediebant elementa cum ad preces eorum pluvie diffunderentur et serenitas rursus pro opportunitate celum et terras letificaret non esse aliquem tantis criminibus irretitum qui ad jussum et admonitionem eorum non respiceret et exemplo corum sese non castificaret Accedentes itaque ad prefatum abbatem cum omni mansuetudine et humilitate qui essent unde venirent quid gestarent quomodo detinerentur seriatim narraverunt Pater ille audito quam impretiale pretium servis suis de longinquis regionibus deferri voluisset repletus gaudio et perfusus ora lacrymis pectusque pro devotione tundens erupit in vocem laudis divine et cum Psalmista corde et voce exclamavit Domine Deus virtutum Beati omnes qui sperant in te non privabis bonis eos qui ambulant in equitate in secula seculorum laudubunt te Deinde convocans universum cetum fratrum qualiter eos Dominus in benedictionibus dulcedinis prevenisset diligenter exponit Perorat tanquam facundus rhetor misericordiam Salvatoris merita Sanctorum quorum corpora in presentia eorum consistebant voluntatem eorum cui resisti impossibile erat pronuntiat desiderio suo satisfactum orationes eorum divinitus exauditas cum pretiosas reliquias haberent sub quarum patrocinio tutam deinceps et quietam agerent vitam Videbat illas oves dominicas nova cantica pre letitia frequentare insolitam jubilationem ostendere credebat eas Spiritu sancto repletas quoniam magnitudinem earum laudum preferebant quas humana vix mens capere poterat Tota villa vertitur in jubilum felicem locum felicem patriam proclamabat cui Dominus tam pretiosa corpora Sanctorum suorum largiri dignatus sit extendit palmas ad celum Salvatoris magnalia laudans doloris et meroris deinceps nesciam se futuram pronuntiat Uterque sexus mulierum et virorum infantum quoque immaturitas certatim irruunt in terram super quam Sanctorum corpora delata sunt loculum in quo continebantur tam amore quam veneratione osculantur Suscipiuntur a devotis fratribus pretiose reliquie ponuntur in ecclesia recens edificata patronus et advocatus loci illius ex tunc usque modo et in eternum beatus Taurinus constituitur Quanta miracula ad declaranda Sanctorum merita divina ibi pietas ostendere dignata sit non est nostre facultatis evolvere [] Postea locus iste a fulgure a tempestate et peste fuit immunis Paupercula domus et lignea in qua Sancti Dei tribus noctibus requieverunt vix potuit vetustate consumi cum omnia vetustas consumat Sepe in medio flammarum cum circumposite domus arderent illesa permansit Locus ille qui continuit eos in signum fuit populorum Si vir vel mulier irreverenter eum intravit statim divino judicio correpta penas luit si brutum animal teligit cecitate oculorum vel infirmitate membrorum divinitus est percussum plerumque sub obscura nocte vise sunt candele ardere audite sunt voces suavitatis et dulcedinis replete []