Charter Document - 03741016
Charter Number: | 03741016 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 0350 - 0411 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Temporibus Domitiani regis fuit vir quidam Rome nomine Tarquinius paganus genere romanus cui erat uxor Euticia verissima christiana nobilique Grecorum prosapia ortu Tarquinius autem ut sevissimus lupus persequebatur christianos nesciens uxorem suam esse Dei famulam Illa autem assidebat Dominum orationibus ut virum suum converteret ad christianitatis ritum insuper etiam ipsis talem filium daret qui veluti Samuel semper Domino deserviret Et ecce quadam nocte cum fessa quiesceret vidit sibi adstare angeli cum vultu uterum suum virga tangentem et post paululum procedere virgam instar lilii cujus flores nimium dabant odorem Expergefacta autem cepit intra se cogitare que esset hec visio confisa autem in Domino arcana sibi secretim revelata suo hilaris abscondit in pectore et jam creberrime loca sanctorum frequentare cepit Adveniente autem tempore infans nascitur et Taurinus a parentibus vocatur Mox autem ut sacri baptismatis tempus advenit ad baptisandum sancto Clementi apostolico tradidit eique somnium quod aliquando viderat narravit Quod audiens beatus Clemens ipse cum de sacris fontibus sustulit vocans autem beatum Dionysium areo pagatim qui cum eo tunc Rome versabatur retulit ei somnium Euticie et ait illi O fili multa tibi pro Christo debentur certamina Interea ut efferbuit a Domitiano gravissima christianorum persecutio advocavit ad se beatus Clemens sanctum Dionysium episcopum cepitque cum deprecari ut pro nomine Christi Galliarum peteret partes et populum ibidem commorantem Domino acquireret dicens Forte etenim a Domino huc advenisse constat quia sic erit Mox jussum libentissime complectens convocato a beato Clemente concilio innotuit illis desiderium beati Dionysii quod audientes leti sunt Sanctus autem Clemens exhortatus est illos ut si qui essent inter illos habere se eamdem voluntatem dicerent et illico conjuncti sunt cum illo ceterorum sanctorum plurimi ita ut legio fieret Dei accepta benedictione apostolica exierunt ab urbe secumque beatus Dionysius filiolum suum Taurinum precibus matris victus abduxit et eum cum omni diligentia spirituali nutrivit Nunc longum est mihi enarrare que ipsi sancto et qualia pro Domino sustinuere tormenta Ad beatum Taurinum vertamus pennulam nostram Post multa autem curricula annorum crudelissimus Sisinnius commovit persecutionem gravissimam Christianorum At ubi audivit famam B Dionysii Parisium adiit et eum ante se presentari fecit Ut autem cognovit vir sanctus cum hoste rabido se habere conflictum et suum a terrore de illo triumphum elegit inspirante divina clementia salubre consilium et Taurinum filiolum suum Ebroice civitati ordinavit episcopum Jam enim ordinaverat germanum ejus Gaudericum in civitate Cameraca Cepit autem vir sanctus Dionysius quasi neophytum confortare filiolum episcopum ut ipse solitus erat dicere Vade o fili in pace et plebem a Deo et a me tibi commissam diligenti cura custodi et viriliter age sicut fortis miles Ego autem nonagenarium tu vero quadragenarium ducis annum Noli minas pavere mortalium peccatorum hodie sunt et cras non erunt cito enim ut fenum marcescent Quando enim Dominus noster pro nobis mortem subiit temporalem solque suos retraxit radios adhuc ego ignarus notitie ejus dixi O viri credite mihi perpetua lux adventura est mundo post tam densas tenebras Ita scias et tu nunc fili post presentes tribulationes cito pacem ecclesie redituram Quod ita evenit Sisinnius tyrannus post tres menses capitalem suscepit sententiam et pax ecclesie restaurata est Interea beatus Taurinus monita salutis suscipiens et Ebroicas adiens susceptus est a quodam honorabili viro civitatis nomine Lucio Prius autem quam appropinquaret porte civitatis in tribus se apposuit figmentis contra illum dirus hostis una in specie ursi secunda leonis tertia bubali Quibus divina virtute superatis ait ad Sathan O miser modo assimilaris mutis animantibus derelicto tui conditoris consortio Est tibi modo melius aut aliquod gaudium Respondet Sathan et ait Quale gaudium erit mihi modo dum tu huc adveneris potestatem meam evertere cum Deo tuo Tantum mihi remanserat in hac provincia Illum Dionysium qui te huc transmittit cito faciam interire et ego ineam tecum singulare certamen His dictis nusquam comparuit Tertia autem die cum vir Dei in prefati viri domo predicationem in populo faceret multique ad fidem convolarent subito adversarius filiam ejusdem Lucii nomine Euphrasiam vexare cepit atque in ignem mersit que statim mortua est Et dixit Diabolus ad beatum Taurinum Taurine inique agis contra me in omnibus enim adversabor Sanctus Taurinus respondit Dominus mihi adjutor est non timebo quid faciat mihi homo Sed dum terror nimius invaderet intolerabilisque Lucius simulque nescirent quis cum illo loqueretur sanctus Taurinus taliter eos allocutus O filii nolite timere si credere volueritis in D M J C cujus ego sum famulus mox videbitis filiam vestram resurgere Qui omnes pari voce consenserunt se ita esse facturos Tunc B Taurinus cum suis in orationibus positus diutissime oravit Post finitam vero orationem cum omnes respondissent Amen infusus lacrymis tenens manum ejus dixit Euphrasia in nomine D mei J C surge Que statim surrexit et nullum signum adustionis in ea apparuit Videntes populi prostraverunt se ad pedes ejus et ceperunt ab eo auxilium Domini imprecari et ut subveniret perdite civitati Baptisati sunt autem cxx homines illa die viii ceci illuminati et quatuor muti sanati alieque virtutes non modice patrate Tum advocans populum interrogavit cui Deo voluissent servire qui dixerunt Si quis est qui alium Dominum adorare voluerit nisi illum quem tu predicas et in cujus virtute fecisti Euphrasiam exsurgere vivus incendatur Sanctus Taurinus hec audiens agens gratias Deo dixit ad populum Eamus ad Deam vestram Intrans fanum Diane dixit Taurinus Ecce Dea vestra rogate illam ut adjuvet vos Sacerdotes ceperunt clamare dicentes Sancta Diana invictissima Dea et Regina veli vindica nos de malefico isto Demon vero qui intus latebat dixit Cessate miseri cessate me invocare ex quo enim iste vir servus Dei altissimi ingressus est ad hanc civitatem ego catenis igneis religatus teneor nec auderem loqui nisi ipse jussisset Et ait vir sanctus Vultis Diane vestre servire quam frater ejus Jovis accepit in conjugium quod nefarium est in omnibus legibus romanis an Deo qui fecit celum et terram et omnia que in eis sunt Et respondentes populi una voce dixerunt Unus est Deus vivus qui fecit celum et terram non est alter et illi volumus deinceps servire in cujus nomine tu fecisti Euphrasiam surgere Tunc beatus Taurinus dixit ad illos Vultis videre Deam vestram Et ait ad Demonem In nomine J C exi de simulacro Demon iniquitatis ut videant qualis sis Et ecce apparuit ethiops niger sicut fuligo barbam habens prolixam et scintillas igneas ex ore emittens stetitque ante eos et ait ad Taurinum Quando huc advenisti arbitratus sum te superare et interficere nunc autem invaluisti et fortior me es quia Deus tuus te defendit cum multis habui conflictum et nullus sicut tu me superavit Nunc autem quia vicisti precor ne ante tempus jubeas me abyssum mitti Videntes populi hanc effigiem se prostraverunt ante sanctum Dei obsecrantes ut ab hac bestia mortifera eos liberaret Quos benigne consolatus est dicens Nolite pavere fidem habete tantum modo Ecce angelus Domini advenit splendens ut sol omnibusque cernentibus extemplo ligatis manibus dorso eum adduxit Videntes autem omnes ceperunt clamare Adjuva S Taurine Et baptisati sunt illa die mm infirmus autem vix remansit qui tum non curaretur Inter quos ego Deodatus credidi frater Euphrasie et baptisatus et ab ipso susceptus sum a fonte postea vero ad honorem presbyterii ab ipso sum promotus Tunc expurgavit templum Diane omni spurcitia idolorum et consecravit illud in honorem sancte Dei Genitricis Marie Tum cepit circumquaque idola destruere et ecclesias Christo consecrare diocesim omnem circuire canonice ordinare hospitalitatem in omnibus construere Sed antiquus hostis invidus bonitatis suscitavit quemdam prefectum Licinium nomine et Leara qui fuerunt sacerdotes templi Diane qui converterunt xx discipulos suos ut eum interficerent Quos cernens vir Dei a longe cognovit nequitiam illorum porrexitque illis signum crucis Illi steterunt illo in loco fixi et ait ad illos Quid statis Facite quod jussum est vobis sin autem abite si vultis Ut autem cognoverunt se solutos ceciderunt ad pedes ejus impetrantes baptismum consequi immortale qui statim catechizavit eos Videntes autem magi sua signa menta deludi propriis se interemerunt cultis ut sermo divinus adimpleretur Qui parat fratri suo foveam ipse prior incidet in eam Audiens interea Licinius beati viri famam Gisaico villa cum sibi presentati fecit Qui cum traheretur obviam habuit virum paralyticum sororemque ejus eccam surdam et mutam accepitque aquam et benedixit ac illos perfudit qui mox adepti sunt sanitatem Carnifices autem qui cum trahebant crediderunt in Domino