Charter Document - 03740105
Charter Number: | 03740105 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1336 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Joannes de Fargue licentiatus in legibus [] notum facimus universis presentes literas inspecturis quod Joannes delabriat clericus [] ad levandum grossandum quandam notitiam per Joannem de Cuisiat [] grossam levavit et in forma publica redegit que sequuntur Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo sexto die decima octava mensis julii in presentia mei Joannis de Cuisiat [] domini Joannis Pacon decani Gigniaci dominus Dionisius curatus Gigniaci confessus fuit dominum Petrum de Sceyo sacristam Gigniaci patronum esse dicte parochialis ecclesie Gigniaci et percipere ratione patronatus emolumenta que sequuntur Medietatem habeat pro indiviso primitiarum dicte parochialis ecclesie item in oblationibus censualibus que fiunt in crastinis nativitatis Christi sextam partem item in aliis oblationibus que fiunt per totum annum medietatem exceptis oblationibus que fiunt super corpora que sunt in dicta ecclesia item in oblationibus festi beati Michaelis medietatem item in sepulturis puerorum qui sepeliuntur in cemeterio dicte parochialis ecclesie medietatem item in sepulturis illorum qui sepeliuntur in cemeterio ecclesie prioratus quinque partes curatus sextam partem cum pitantia que tota sua item vestes et luminaria illorum qui sepeliuntur in cemeterio dicti prioratus dictus sacrista totum percipit item in concessionibus quadragesimis in festis mortuorum medietatem et curatus aliam medietatem item in decimis fructuum animalium cetera vero omnia que proveniunt ad ecclesiam sunt et pertinere debent ad curatum predictum absque parte patroni Hanc autem confessionem predictus curatus ex certa scientia fecit et asserit esse veram coram me []