Charter Document - 03740082
Charter Number: | 03740082 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Petrus de Eschalone canonicus Valentinensis Officialis curie Lugdunensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum illustris vir Manasses quondam de Cologniaco patruus illustris viri domini Stephani de Cologniaco dominus de Andelos recognovit omnia jura et possessiones que habebat apud Broissye in decimis plano nemore et [] de Montagniaco et in quodam manso apud Corcayles [] pertinere ad priorem et prioratum ecclesie Gigniaci qui mansus religiosis predicte ecclesie debebat duos solidos bonorum Viennensium et quatuor parvos annuatim censuales in festo natalis Domini Item [] religiosis teneri annis singulis in octo solidis censualibus pro molendino de Brossyé vulgo appellato Molendinum Salvaster et dicti religiosi habebant capturam omnium piscium et piscaturam in nascia [] que singula continebantur in quibusdam litteris inde confectis sanis integris sigillatis sigillo illustris viri domini Johannis quondam comitis Burgundie et domini Salinensis anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo primo