Charter Document - 03740079
Charter Number: | 03740079 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Johannes humilis prior Gigniaci notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem cartulam inspecturis quod Johannes dominus Cuiselli in nostra presentia constitutus recognovit coram nobis et dedit domino Amedeo domino de Coloniaco quidquid ipse Johannes et sui habebant aut habere debebant aut poterant a Verie sibi et suis heredibus quiete et pacifice perpetuum possidendum Ita tamen quod dictus Amedeus predicto dono dictum Johannem dominum Cuiselli de centum libris acquittavit quas dictus Johannes dicto Amedeo de maritagio Alie uxoris dicti Amedei debebat Et etiam sepe dictus Amedens acquittavit sepe dictum Johannem et fratres suos sexaginta libras quas ipse Amedeus emendaverat pro fide jussione quam fecerat domino Hugoni patri ipsius Johannis domini Cuiselli Ne autem controversia super hoc oriatur in futuro nos ad partes utriusque partis presenti carte sigilli nostri apposuimus firmitatem in testimonium veritatis Actum anno Domini MCCXLIV mense decembri