Charter Document - 03740077
Charter Number: | 03740077 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Rollandus prior Ginyaci Stephanus archipresbyter Coloniaci notum facimus universis presentem paginam inspecturis quod Willelmus dominus de Alba Spina in presentia nostra recognovit virum nobilem Hugonem de Alba Spina patrem suum dedisse Deo et beate Marie Miratorii in puram et perpetuam elcemosynam et fratribus ibidem Deo servientibus quicquid juris habebat vel habere se credebat in hominibus istis scilicet Petrum Delbos Aimonem Trecart [] Cum eorum tenementis [] Nobilis vero mulier Agnes domina Cuselli de consilio Amedei nobilis viri et illustrissimi domini Coloniaci et hominum suorum de Cusello ad quos spectabat ordinare elemosinas viri illustrissimi Hugonis de Cusello nuper defuneti qui dictam eleemosinam usque nunc perturbaverat eo quod dicebat eam esse de dominio suo in remedium anime dicti Hugonis et antecessorum suorum dictos homines cum heredibus suis et corum tenementis in eleemosinam Deo et beate Marie Miratorii donavit quicquid juris dominus Cuselli in predictis hominibus cum suis tenementis et omnibus appendiciis habebat vel habere dicebatur [] In cujus facti memoriam sigilla nostra apposuimus scripto presenti ad instantiam supra dicte domine et Willelmi domini de Alba Spina qui presens scriptum sigilli sui caractere roboravit Testes Andreas capellanus Cuselli Humbertus capellanus de Villa Nova Ansellinus capellanus Campanie Amedeus dominus Coloniaci Poncius dominus Clarevallis Hugo dominus Monneti Humbertus de Arceset Stephanus Guigo milites Gauterus de Champania et Guido frater suus Willelmus Alvios et plures alii clerici et laici Actum apud Cusellum anno Domini MCCXXXVIII in domo Giniacensi mense novembri