Charter Document - 03740072

Charter Document - 03740072


Charter Number: 03740072
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Thyeboudus de Fistinnia et Hugo frater ejus dederunt Deo et fratribus valliscluse quicquid juris habebant in prato de Lariz et in curtile quod est in territorio Sarrumniaci et omnes querelas quas habebant vel habere poterant erga fratres predicte domui guerpiverunt et pro ista donatione habuerunt de bonis domus XIII sol Stephanienses per partes prius V sol postea VIII Nepotes eorum Petrus et Hugo V sol quia videlicet nepotes hanc donationem confirmaverunt et juraverunt super sanctum altare majoris ecclesie presente conventu monachorum ne de cetero in predictis calumpniam facerent Sed pro viribus suis in pace tenerent Et ut hoc ratum sit in perpetuum ad consensum utriusque partis facta fuit presens cartula et sigillo conventus Ginniaci in testimonium roborata Factum est hoc tempore Vitti prioris dicte domus incarnationis Verbi anno MCC tricesimo III