Charter Document - 03740067
| Charter Number: | 03740067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Pontius prior Gigniaci Jocerannus de Sandrediis Guillelmus de Coloniaco archipresbyteri omnibus ad quos presentes littere devenerint salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod cum querela interesset inter Abbatem Trenorchiensem Guichardum nomine et conventum ejusdem loci ex una parte Guillelmum Custodem Sancti Stephani Lugdunensis ex altera super dono Ecclesie de Cavannis quam dictus Abbas dederat Johanni de Sarsiaco Archipresbytero Balgiaci de mandato venerabilis Patris R Lugdunensis Archiepiscopi apud Pontem Vallis pariter accessimus super questione donationis dicte Ecclesie diligentius quam potuimus inquisitionem facientes In primis igitur tenorem privilegiorum Romanorum Pontificum que secum dictus Abbas attulerat [] Post modum vero testes et attestationes que subsequuntur audivimus [] Ut autem hec memoriale perpetuum et perpetuam habeant recordationem sigillis nostris presentem paginam in signum veri testimonii duximus roborandam Actum anno Domini millesimo CC nono X mense Novembri
