Charter Document - 03740066

Charter Document - 03740066


Charter Number: 03740066
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant universi tam presentes quam futuri quod ego Humbertus Arraguns de Montimoret Sancte Marie Valliscluse Ammoniique priori et servis Dei ibidem Deo servientibus hominium feci et Hubertus bastarz mecum Ego autem in remissione peccatorum meorum et patris mei et antecessorum meorum donavi et concessi eis pascua in omni terra mea et unum cartallum frumenti ad seminandum annuatim Losiaco circa festum Sancti Michaelis receptum Item promisi eis fidem et prestitione de cunctis meis et de aliis secundum posse meum Item Hubertus frater meus bastardus dedit eis pascua in terra sua hec omnia ego Hubertus Arragonus supra testimonium sci evangelii juravi firmiter tenere in perpetuum et supra dictus frater meus et Petrus capellanus de Losia et Ugo Bochardus de la Rocheta et Jocerandus de Charchillia Ipsi enim servi Dei in cunctis suis orationibus et bonis spiritualibus me et patrem meum et antecessores meos participes effecerunt Eodem die Ugo Bochardus de la Rochetta dedit pascua in terra sua Hoc factum est in claustro Vallecluse coram clericis et laicis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo duodecimo anno Preterea sciant universi tam presentes quam futuri quod homines Criliaci scilicet Robertus de la Raisosa et fratres sui et plures alii fecerunt calumpniam erga domum Vallecluse [] Quibus causis ventilatis receperunt judicium a legitimis personis a Poncio capellano de Claresvaus ab Aimone sacerdote [] Prior et predicti fratres ab illa causa liberi permanserunt in tantum quod [] Hoc fuit factum in castro Criliaci coram Huberto Arragone et Villelmo de Rosellum Villelmo de Charchillia et Petro capellano de Loisia Uberto capellano de Saronia [] Et hoc totum fecerunt confirmare sigillo abbatis Grandevallis et sigillo prioris Boni loci et sigillo prioris Ginniaci et sigillo dni Villelmi de Rosellum