Charter Document - 03740065

Charter Document - 03740065


Charter Number: 03740065
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Gestorum memoriam veterum vigilantia iccirco literis mandare docuit ne subrepens oblivio jurgiorum posteris seminarium fieret Unde ego Aimo prior Gigniaci et totus ejusdem ecclesie conventus presentibus et futuris notum facimus quod de communi consilio ascensivi mus priori et fratribus Boni loci decumas et quidquid obedientia de Islacu habebat infra terminos Boni loci a saltu de Islacu sicut protenditur rupis de Colundun scilicet totum quod habebat in Arsures et ad Sanctum Claudum et ad fontem Guarner et ad Chietes Census assignatus est V solidorum Ledonensium reddendus infra octabas Sancti Martini ponendus super altare beati Petri Gigniacensis De hac re in pace perpetuo tenenda fidejussores dedimus priori et fratribus Boni loci dominam Beatricem uxorem quondam Petri de Muntmoret et duos filios ejus Jacobum et Humbertum qui dicitur Arraguns Propter hoc autem dederunt ecclesie Gigniaci predicti fratres Boni loci LXXXX libras Ledonenses Actum solemniter in communi capitulo Gigniaci in crastinum videlicet apparitionis Domini in manu domini Girardi prioris Boni loci Hujus rei testes sunt frater Martinus conversus Pontius sacerdos de Jeldes Petrus de Loisia sacerdos Pontius clericus domine de Muntmoret Humbertus miles de Colonia Guigo miles de Rotelei Pontius prepositus de Loisia Humbertus bastardus Aimo de Doucia Et ut hoc ratum et firmum sit presens carta per cirographum scripta sigillo nostro et prioris Boni loci est signata Actum est hoc anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quarto