Charter Document - 03740061
Charter Number: | 03740061 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint presentes et futuri quod ego Haymo prior et omnis Ginniaci conventus Stephano comiti Burgundie concessimus locum Monteuz super Soram ad faciendam munitionem ibi et villam liberam hac conditione ut in omnibus qui ibi instituentur vel fient omnium utilitatum medietas sit ecclesie nostre Insuper sine comitis participatione nostre sint decime et cetera jura ecclesiastica Preterea leges per manum nostram deducentur et per manum prepositi comitis bona et sincera fide in societate Nec liceat comiti aliquem ibi hospitari sine assensu nostro [] in villa Martiaci de unoquoque homine nostro qui ibi erat vel aliunde veniret de fossore VI denarios et minale de havena de habentibus boves XII denarios et minale de avena De aliis vero nostris hominibus qui ibi recipientur omnis proventus et utilitas sit communis nobis et comiti Eodem quoque modo dedimus comiti in villa de Monesteys Moysia Morges Lancette Leyns Sainte Fontaine Chichivere Expernia Exvens Dompierre Pollia La Chirya Samona Broissia Villa Poillet Chentria Loyon Crameria Avenans Morval Florentia Nantel Monceyria Augisel in hiis autem omnibus villis predicto modo comiti dedimus quod nostrum ibi erat Propter hanc donationem promittit et juravit comes se defensurum universas res ecclesie nostre et precipue nundinas Gigniaci Juravit etiam ecclesie nostre castellum Monteuz et nos ei sciendum est quod nobis firmissimo juramento tenetur ne ei vel ejus successoribus liceat alienare a propria manu sua predictas donationes ullo modo nec homines nostros adversum nos in aliquo manu tenere Actum anno Domini MCLXXXX primo