Charter Document - 03740056

Charter Document - 03740056


Charter Number: 03740056
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] Apud Cluniacum Gigniacensibus occurrimus spe pacis pro qua laboratum multum elaboratum nihil Nam totum quatriduanum laborem nostrum sola demum sequuta est ruina spei Repetita est juxta tenorem litterarum vestrarum damnorum resarcitio restitutio ablatorum sed incassum Multum visum est ad eos quia nocuerant multum quippe ultra triginta millia solidorum cumputatio facta est amissorum siquidem abbatia una [ne per singula evagemur] tota destructa est Ceterum de tantis amissis multa dimittere parati fuimus cum illi tam minimum obtulerunt ut venerabilis abbas Cluniacensis qui affectuosius quam efficacius pro reformanda pace laborabat nec dignum relatu judicaret Itaque non provenit compositio quia reparatio tam ridicula offerebatur Dicebant autem Quidam maligni de nostris totum malum fecerunt Quid ad nos Ipsi viderint At id quoque ridiculum Clarum erat in tota regione per homines Ecclesie hoc grande facinus perpetratum monachos quoque affuisse quosdam consensisse omnes Nam qui contradiceret malefactoribus ne unum quidem fuisse usque ad hoc tempus audivimus Denique ipse Dominus abbas istiusmodi tergiversatores palam refellebat et convincebat affirmans juste ab Ecclesia repeti quod per Ecclesiam amissum esse constabat Ultima expectatur manus vestra in eo quod non nisi in manu valida posse emendari satis superque probatum est