Charter Document - 03740055

Charter Document - 03740055


Charter Number: 03740055
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili fratri et dilectissimo amico domino Haimrico Apostolice sublimitatis Cardini et Cancellario frater Petrus humilis Cluniacensis abbas salutem [] Sed aiunt quidam de alieno munifici Hi [Cistercienses] pauperes sunt illi [Cluniacenses] divites Debent ergo divites pauperioribus subvenire Et recte sed attendant quod ait Salomon Ubi multe divitie multi et qui comedant eas Et quia quandoque ditior est pauper in tugurio quam rex in solio quia ille si satur est jam nullius eget iste multis millibus dum providere non sufficit mendicat Novit mundus in quos usus Cluniacus redditus agrorum in quos pecunias in quos decimas in quos que habet expendat Requirat prius et conferat diligenter curiosus indagator Cluniacenses et Cistercienses redditus cum expensis et demum de divitiis vel paupertate sententiam ferat Sed esto pauperes illi divites isti Agatur judicio [] Si misericordia impendenda est pauperi nunquid irroganda est injuria a paupere Si danda est ei eleemosyna nunquid exercenda est ab eo rapina Monstruosum prede genus si laborent divitibus sancti pauperes extorquere quod pessimi divites pauperibus solebant auferre [] Contuli ego dum ex charitate rogaverunt quasdam eis decimas sed aliud est quod sponte Deo offertur aliud quod violenter aufertur Fuisset ut cumque tolerabile certis hoc et paucis locis concedere sed tanta est per gratiam Dei multiplicatio nove segetis ut si velut illi exigunt novis veteres coguntur cedere antiquos labores oporteat deperire [] Jam de sententia super Gigniacenses absque vocatione absque audientia prelata quid dicam non invenio Nam excepta tempestate que per Dominum Pontium [abbat Cluniac] excitata est nunc primum in monachos Cluniacenses excommunicationis vel interdicti sententia ab apostolica sede promulgata est [] Non se putabant nostri tale apud suum dominum meritum reposuisse pro cujus obedientia et servitio dicuntur se suaque pene omnia expendisse Sed ne jactare propria videar ista interim conscientie ipsis dimitto pro universis que numerare possem deprecans ut Ecclesia [Cluniacensis] sibi a Deo commissa etsi non augmenta saltem nulla que non meruit sentiat detrimenta Memor sit se propriis manibus illam Ecclesiam consecrasse quod ejus predecessores nonnullos certum est preoptasse Quam si diminuerit videbitur destruxisse quod visus fuerat construxisse Insultabunt quod jam ex parte ceperunt nobis inimici ejus quorum multitudo ubique etsi non aperte contradicit tamen aperte odit nec cessabunt dicere quod solent dicendo frequentare Ecce Cluniacenses habete Papam vestrum quem vobis spreto monacho vestro elegistis Talem spem talis digne sequitur merces Sed quid Charissime magni quem semper in vobis habui amoris fiducia me diffusius forte quam debui loqui compulit rogo ne miremini quoniam et magnum Ecclesie nostre super hac de re murmur et lingua que deerat mediatoris nuntii me tanta imprimere chartis coegit verba Nunc igitur ea spe qua vobis post Dominum Papam universa ecclesia Dei specialiter Cluniacensis innititur laborate obsecro ut in melius sententia commutetur quia mirum sapientibus videri non debet si homini tantis totius mundi curis in diversa distracto quilibet sua querens subripere potuit sed valde mirum videbitur si postquam perniciosum cognoverit tantus pastor ovibus non providerit Quod si presens aliud non placet sicut eum litteris propriis rogavi illius novi interdicti asperitatem usque ad proximum pascha differat quia usque ad illud tempus mittere ad eum etiam antequam ista audirem nuncios idoneos proposueram Sed tempus prefixum tam breve est ut nisi cito cum indulgentia nuntius remittatur Gigniacense monasterium in ipsa Domini Nativitate quod vix sine lacrymis dico divinis officiis careat et corda fratrum nostrorum nunquam delendus seve amaritudinis dolor inurat []