Charter Document - 03740053
Charter Number: | 03740053 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Stephano Cisterciensium abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum [] Statuimus ut de laboribus quos vos et totius vestre congregationis fratres propriis manibus seu sumptibus colitis et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo presumat Nulli ergo hominum liceat vestrum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel aliquibus molestiis fatigare sed omnia integra conservantur vestris et aliorum pauperum Christi usibus profutura Si qua ergo in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis regulam sciens temere contra eam venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque periculum patiatur et a sacratissimo corpore et sanguine Domini Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat [] Ego Innocentius Catholice Ecclesie episcopus Ego Johannes [] Datis Cluniaci per manum Haimerici Sancte Romane Ecclesie Diaconi et Cancellarii quarto idus februarii indictione decima Incarnationis Dominice anno millesimo centesimo tricesimo secundo Pontificatus vero Domini Innocentii secundo