Charter Document - 03740052
Charter Number: | 03740052 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire de Gigny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1131 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Domini MCXXXI Humbertus Coloniacensis construxit abbatiam que Miratorium dicitur in archiepiscopatu Lugdunensi tempore domini Petri archiepiscopi et Willelmi comitis Matisconensis a quo terram eamdem tenebat deditque fratribus ibidem Deo servientibus consensu et concessu uxoris et filiorum suorum Guerrici Willelmi Humberti et Willelmi comitis omnem terram quam ibi habebat et nemus eidem terre contiguum quod Bilenus dicitur Concessit et quidquid Miratorienses monachi ab ejus hominibus quoquo loco vel quolibet modo possent adquirere Necnon et per omnem terram suam pascua et nemora eorumdem usui necessaria Hujus rei testes sunt Rainaldus de Cuisiaco Milo de Belloforti Aymo Lumbel de Cuisello Guido Bardulfus et alii Dedit etiam terram apud Gisiacum in qua fratres predicti vineam edificaverunt laudante uxore sua et filiis suis Widone videlicet atque Dalmatio et Bernardo Testes sunt Humbertus de Toria et Girardus de Chavannis